A Győri Püspökség Körlevelei, 1949

Tartalomjegyzék

31 2026. sz. Sanctis­simi Domini Nostri Pii PAPAE XII indictio universalis iubilaei anni sancti 1950. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS • PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma Urbe celebra­bitur, eo potissimum spectat ut Christia­nos omnes non modo ad admissorum ex­piationem revocat emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud: „Sanctifi­camini et estote sancti, quia ego sum Do­minus Deus vester“ (Lev. 10, 7; cfr. 1 Petr. 1. 16). Ex quo quidem facili cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus' ad aeterna se converterint perpe- tuoque mansura, tum procul dubio opta­tissima illa habebitur renovatio animo­rum, ex qua non tantum privati, sed pub­lici etiam mores Christianis praeceptis christianoque afflatu conformabuntur. Si­quidem cum recta vivendi ratio singulo­rum mentes permovet ac sincere afficien- terque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio uni­versam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad melio­rem felicioremque rerum ordinem revoce- \ tur. Atqui, si umquam alias, hodie potissi­mum necesse est Evangelii veritate virtu­teque reformare omnia. Hominum nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei im­pares tamen sunt; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest sus­cipere causam, eamdemque, actuose com tendentibus omnibus, ad salutiferum exi­tum adducere. Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commisum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum perti­neant; eosdemque adhortentur ad illud a,ptiore, quo poterunt, modo participan­dum, sive Romam venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paenitentiae caritafisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agantr quae Nos', utpote pecu­liaria proposita per Annum Sacrum asse­quenda, iam occasione data enuntiavimus. Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes, quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Ro­manorum Pontificum Decessorum Nostro­* I rum vestigiis insistentes, ac de Venerabi­lium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardi­nalium consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Do­mini N. Iesu Christi, anno millesimo non­gentesimo quadragesimo nono inchoan­dum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis CMXXIII — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animo­rum salutem et Catholicae Ecclesiae in­crementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgato- que haberi volumus. Hoc igitur piacularis anni decursu, om­nibus utriusque sexus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem die, vel

Next

/
Thumbnails
Contents