A Győri Püspökség Körlevelei, 1942
Tartalomjegyzék
3 Nr. 86 Decretur de alum nis admittendi: in Sémi' narium ve in familiam Rel giosam. Consiliis initis inter S. Congregationem "de Religiosis et S. Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus, s decreta sunt quae sequuntur: Antequam in Seminarium admittantur qui, quocumque titulo, ad familiam Reli- ‘■giosam pertinuerint, Ordinarius ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus recurrat, quae de iudicio suo Ordinarium certiorem faciet, peractis iis omnibus quae casus ferat. Itemque antequam familiae Religiosae adscribanlur qui, quavis de causa, e Seminario egressi sint, Superiores Religiosi ad Sacram Congregationem de Religiosis recurrant, quae de suo iudicio Superiores certiores faciet, peractis iis omnibus quae casus ferat. Quae omnia Ssmus D. N. Pius Div. Prov. Papa XII approbare atque confirmare dignatus est atque publici iuris fieri mandavit. Datum die 25 mensis Iulii a. 1941 V. Caid. La Puma, Praefectus. t Fr. L. H Pasetto, Secretarius. I. Card. Pizzardo, Praefectus. E. Ruffini, Secretarius. Nr. 87. De cautionibus in mixtis matrimoniis prae standis. Suprema S. Congregatio S. Officii de cautionibus in mixtis nuptiis praestandis in generali consessu Feria IV, die 7. Maii 1941. sequentia dubia solvit: I. an validum habendum sit matrimonium celebratum inter partem catholicam et partem acatholicam certe non baptisa- tam, cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus, si sola pars acatholica cautiones ad normam can. 1061 § 1 n. 2 (c 1071) C 1. C. praescriptas praestiterit; II. an validum habendum sit matrimonium celebratum inter partem catholicam et partem acatholicam certe non bapti- satam, cum eadem dispensatione, ante Codicis luris Canonici promulgationem, si sola pars acatholica cautiones praescriptas praestiterit; et quatenus negative ad I et II dubium, III. utrum tractandae sint tales causae nuliitatis matrimonii ad normam cann. 1990—92 C. f. C., an coram tribunali coiIegiali ad ordinarium tramitem iuris ; Emmi ac Revmi DD. Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Ad 1 et II: Negative, nisi pars catholica cautiones saltem implicite praestiterit ; ad III: Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam, nisi in particulari certo constet de requisitis in can. 1990; et ad mentem. Mens autem est: Etsi Sancta Sedes e praxi immemoriali exegerit, et nunc stricte exigat, ut conditionibus adimplendis in quibuslibet matrimoniis mixtis cautum sit per formalem promissionem ab utraque parte explicite requisitam et praestitam (cc. 1061, 1071), tamen usus facultatis dispensandi, sive ordinariae sive delegatae, invalidus dici nequit, si utraque pars saltem implicite cautiones praestiterit, i. e., eos actus posuerit, e quibus concludendum sit et in foro externo constare possit eam cognoscere obligationem adimplendi cautiones et manifestasse firmum propositum illi obligationi satisfaciendi. Sequenti feria V. die 8. eiusdem mensis et anni, SSmus D. N. Pius, divina Providentia Papa XII, in Audentia Excmo ac Revmo Dno Adsessori S. Officii impertita, relatam Sibi Emmorum Patrum resolutionem adprobavit, confirmavit et publicari iussit. Datum Romae, Aedibus S. Officii, die 10. Maii 1941; — 1. Pepe, Supr. S. Officii Subst. Notarius.