A Győri Püspökség Körlevelei, 1942
Tartalomjegyzék
] I. Nr. 85. Instructio de fidelibus exhortandis ut missae Sacrificio frequenter ac devote intersint. Saepenumero in tot rerum calamitatibus, quibus undique premimur, Ssmus Dominus Noster Pius Pp. XII populum Christianum ubique terrarum effusa caritate adhortatus est, ut publicas privatas- que preces effundat pro praesentibus societatis humanae necessitatibus et praesertim ad populorum pacem conciliandam, Divini Magistri promissiones recolens: „Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis" (Matth. VII, 7; Luc. XI, 9). Hunc quoque in finem idem Ssmus Dominus Noster, Motu proprio Norunt profecto diei 27 Octobris 1940. Eucharistica Sacrificia ubique terrarum offerri iussit, quum nihil magis valeat „ad Numinis maiestatem placandam propitian- damque quam Eucharisticum Sacrificium, quo ipse humani generis Redemptor in omni Loco sacrificatur et offertur . . . oblatio munda*. Divinum enim Sacrificium quod in Missa peragitur et in quo, docente Tridentina Synodo: „idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara Crucis semel se ipsum cruente obtulit" (sess. XXII. cap. 2), non solum laudis et gratiarum actionis, sed etiam vere propitiatorium est tam pro vivis quam pro defunctis. Quapropter populi Christiani in saecu lorum cursu nunquam destiterunt ut tam pro sui ipsorum necessitatibus quam pro fidelibus in Christo defunctis nondum ad plenum purgatis, a solis ortu usque ad occasum, haec oblatio munda offerretur, eidemque frequenter ac devote interessé consuevissent. At, fide ac pietatis studio languescentibus, omnes norunt sanctissimum hunc morem in dies intermitti, atque fideles complures, divinarum rerum amore posthabito, Missae Sacrificium nec uti oportet colere, nec sicut antea pro suis necessitatibus ac defunctorum suffragiis ut applicetur ferventer curare, dum ad alia minus salutaria haud raro se convertere non dubitent. Quapropter haec Sacra Congregatio Concilii, de speciali Ssmi Domini Nostri Pii Pp. XII mandato, omnes ubique terrarum Ordinarios vehementer hortatur, ut per semetipsos ac per curatores animarum aliosque utriusque cleri sacerdotes instanter christifideles edoceant: 1° de Sacrificii Missae natura et excellentia atque de eiusdem finibus ac salutaribus effectibus pro mundi vita, et demum de eiusdem ritibus ac caeremoniis, ut ipsi non passive tantum eidem intersint,