A Győri Püspökség Körlevelei, 1939
Tartalomjegyzék
46 me... talium est enim Regnum Dei« (Mare., X, 14.); ipsémét, inquimus, Christus Domi» nus quasnam poterit facilius admittere pre- ces, quam puerorum, qui candidas innocen- tesque manus ad eum ad eiusque Matrem supplices attollant? — Quandoquidem igitur, ut Decessoris Nostri immortalis memoriae Leonis Magni verbis utamur, »amat Christus infantiam, quam primum et animo suscepit et corpore; amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam« (Migne, P. L., 54, 258 c.); si ubique gentium, in urbibus, in oppidis, ac vel in remotioribus viculis, ubicumque Evangelii lux affulsit, ad sacras -aedes per proximum mensem puerorum multitudo deprecatura accedet, fore sperandum confidimus ut meliora tempora, mutuis restinctis simultatibus ac tranquillatis rebus animisque, populorum consortioni, auspice Deipara Virgine, arrideant. Quapropter tibi, Dilecte Fili Noster, per has litteras mandamus ut, quo aptiore duxeris modo, paterna haec vota atque hortamenta Nostra omnibus nota reddas, ita quidem ut eadem — sacris Pastoribus suasoribus ac ducibus — ad effectum feliciter deducantur. Interea vero suavissima spe freti, atque animo iam praecipientes fructus, quos ex hac puerilium precum quasi sacra contentione orituros confidimus, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis singulis universis filiolis Nostris, sane carissimis, qui ultro libenter- que hortationi huic Nostrae respondebunt, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino dilargimur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis április, anno MDCCCCXXX1X, Pontificatus Nostri primo. PIUS PP. XII * * * Győr, 1939. május 1. ISTVÁN s. k. püspök. Qyőregyházmegyei Alap Nyomdája 16.679.