A Győri Püspökség Körlevelei, 1939
Tartalomjegyzék
13 Praeterea tria sunt prae oculis habenda in supra relato can. 1269: a) SSma Eucharistia asservari debet in tabernaculo inamovibili (§ 1) et undequaque solide clauso (§ 2); b) tabernaculum tam sedulo custodiendum est ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur (§ 2); c) clavis tabernaculi diligentissime sacerdoti custodienda est (§ 4). De singulis nonnulla sunt animadvertenda. 4. — a) Tabernaculum sit inamovibile et undequaque solide clausum: ab hoc praecepto per se gravi nec Episcopus valet dispensare nec ei consuetudo etiam centenaria et immemorialis derogare, excepto casu de quo in § 3, eoque iam tamquam primo praesidio consubtur securitati custodiae Ssmae Eucharistiae. Clausura vero undequaque absoluta secumfert, ut ciborium sit confectum ex materia solida et firma. Equidem iuxta liturgicas leges tabernaculum ex- trui potest ex ligno, aut ex marmore aut ex metallo, (Caeremoniale parochorum iuxta novissimas A. S. sanctiones concinnatum, art. VII, De tabernaculo, ete., n. 9 ad 4.) quae postrema materia est ceteris firmior; quod tamen magis interest, conficiatur oportet ex solida materia, singulaeque partes intime inter se cohaereant, reseratio maximam exhibeat securitatem ac fortiter ostiolo adhaereat, cuius cardines firmiter sint constituti ac dispositi, qui ipsum ciborio inserant. Nonnullis in locis Episcopi praescripserunt ad maiorem Eucharistiae securitatem, ut ciborium ex integro metallo consisteret, quae quidem praescripto, in locis ubi viget, absoluta debet observari, ut docet Emus Card. P. Gasparri. (De Ssma Eucharistia, II. 263, n. 994.) Optimum sane consilium foret si tabernaculum sit vera arca ferrea, quam vocant (vulgo cassaforte, eoffre-fort) adeo ut nec perforari nec effringi possit mediis, quae ordinarie adhibentur a furibus, eaque validis ferreis seris altari arcte debet devinciri in infimo eius gradu aut parieti adverso. Hae vero ferreae arcae aut in forma ciborii extrui debent, quae dein sunt marmoreo lapide contegendae ceterisque ornamentis condecorandae, adeo ut speciem cuiusdam operis affabre confecti prae se ferant ad normam § 2 relati canonis; vel saltem ita conficiantur ut in tabernaculis iam exsistentibus possint immitti Huius- modi tabernacula »de securitate« (italice di sicurezza) nuncupantur. Ad quamlibet vero dubitationem auferendam quoad legum liturgicarum observantiam in hisce conficiendis tabernaculis attendatur responsio S. R. C. diei 1 April. 1908 ad preces sibi; porrectas nomine Ordinariorum Provinciae ecclesiasticae Milwaukien. in America sept. a quodam Sacerdote, qui pro adprobatione exhibuerat novum tabernaculum solidissime extructum et quidem ita confectum ut nul- lirnode repugnaret neque rubricis Ritualis Romani, neque eiusdem S. C. decretis: »Communicetur sacerdoti oratori responsum S. R. C. in casu simili datum sub die 18 Martii 1898: nempe finem inventoris esse laudandum, negotium vero in casu et ad effectum de quo agitur, spectare ad ipsos locorum Ordinarios.« Pariter in una Superioren, de nova quadam custodia Ssmi Sacramenti: Revmus Episcopus, quo securius procederet in approbando quodam tabernaculo, a S. R. C. reverenter expetivit: »an satisfaciat regulis liturgicis descripta forma ostii semicircularis, quod globulis impositum jsine cardinibus volvitur, ita ut ex hac parte nihil obstet quominus ab Episcopo sacerdotibus commendetur, vel debeat tabernaculum instrui ostio vel ianuis, quae cardinibus adhaereant atque ita volvatur«; et S. Rituum Congregatio, requisito Commissionis Liturgicae suffragio, propositae quaestioni ita die 8 Maii 1908 respondere censuit: »In casu,; per se nihil obstare, de cetero ad Revmum Episcopum.« Equidem adhibitis hisce ciboriis solidissimis altero efficaci 'praesidio consulitur custodiae Ssmae Eucharistiae. Porro Sacra haee Congregatio onus non imponit huiusmodi comparandi tabernacula in ecclesiis, quae ordinariis sunt instructae ciboriis, dummodo reapse securitatis idonea praebeant argumenta, quamvis suadeat ut ea adhibeantur in ecclesiis noviter aedificandis: id vero enixe commendat Excmis Episcopis ut, pro eorum zelo erga Ssmum Sacramentum, pervigilent caveantque ut et ordinaria ciboria, quae usui sunt in ecclesiis eorum dioecesis, eam prae se ferant soliditatem ad omne periculum sacrilegae profanationis arcendum, illaque severissime amoveant tabernacula