A Győri Püspökség Körlevelei, 1934

Tartalomjegyzék

48 tentis anni infrascripto Cardinali Paeniten- tiario Maiori concessa, idem Summus Pontifex decrevit partialem trium anno­rum indulgentiam acquiri posse, quoties fideles devote et saltem animo contrito praefatam precatiunculam recitaverint, at­que plenariam indulgentiam suetis con­ditionibus, semel in mense, si singulis diebus, durante mense, eamdem recitatio­nem peregerint. Quemadmodum vero Crucis memoria separari nequit ab ineffabilium dolorum recordatione, qui dulcissimum Beatae Vir­ginis Cor iuxta Crucem transfixerunt, ita idem Supremus Pontifex iubet ut hoc anno, in toto terrarum Orbe specialiter designato ad commemorandam generis hu­mani Redemptionem, peculiares ampliores- que spirituales favores singulis fidelibus concedantur, qui singulari ea, qua decet, pietate gratique animi sensibus, suae aman- tissimae Matris gemitus recolant, recitando valde simplices et amore plenas invoca­tiones, quae continentur in sequentia „Sta­bat Mater dolorosa", prout sacra Liturgia easdem fidelibus proponit, non tantum ut eius doloribus compatiantur, sed praecipue etiam ut ad deflenda propria peccata, ve­ram equidem ineffabilium paenarum cau­sam, impellantur. Itaque in supra dicta audientia Sancti­tas Sua non modo partialem indulgentiam, praefatae sequentiae iam adnexam, augere dignata est ad septem annos quoties de­vote recitetur, verum etiam decrevit ut partialis indulgentia quingentorum die­rum concedatur recitationi unicae strophae eiusdem sequentiae „Sancta Mater, istud agas...“, quam simpliciores quoque fideles apprime sciunt quamque saepius, in jubilari- bus visitationibus tam elapsi quam praesen­tis anni, coram imagine Virginis recitarunt vel recitaturi sunt; plenaria autem, semel in mense, suetis conditionibus non modo integrae sequentiae, veium etiam huic sim­plici strophae, si singulis diebus, durante mense, alterutra ad arbitrium recitatio per­agatur ad recolendam talium dolorum memoriam ea pietate, quae in animo re­vera contrito nunquam deesse potest. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Apostolicarum Litterarum in forma brevi expeditione et contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Paeni- tentiariae, die 1 Augusti 1934. L. Card. Lauri, Paenitentiarius Maior. L. S. I. Teodori, Secretarius. IV. INDULGENTIIS AUGETUR „DIES PRO MISSIONIBUS". DECRETUM. Indeficiens semperque maius Missionum incrementum inter infideles Summo Pon­tifici Pio XI maxime cordi est, qui vehe­menter exoptat, ut per universum terra­rum orbem Christi regnum provehatur, ac praesertim apud dissitas et inaccessas regiones illas, ad quas evangelica lux nondum pervenit. Idcirco Ipse, de animarum salute valde sollicitus, usque ab anno 1926. per de­cretum S. Rituum Congregationis, die 14 Aprilis editum, omnibus et singulis chri- stifidelibus peculiarem diem, qui quidem Dies pro Missionibus appellaretur, indi­care voluit in paene ultima Dominica mensis Octobris quotannis et perpetuo celebrandum. Huiusmodi festum eo spectavit, ut lau­dabile inceptum illud increbresceret, quod Propagandam Missionariam vocant, scilicet quo melius ac facilius, per oppor­tunas instructiones, dignosceretur Opus Propagationis Fidei, simulque cum mate­rialis ac necessarius obolus colligeretur tum pretiosior orationis fructus percipi posset. Idem Summus Pontifex singulis fidelibus, eo die ad sacram Mensam ac-

Next

/
Thumbnails
Contents