A Győri Püspökség Körlevelei, 1934
Tartalomjegyzék
2 Nr. 42. Missa pro Papa. hucusque gessit, absolvimus et ad Cathe- dralem Ecclesiam vestram Jaurinensem, suo in praesens Pastore destitutam, transtulimus ipsumque illi Episcopum praefecimus et Pastorem. De quibus vos omnes Nostris hisce Litteris certiores facimus vobisque in Domino mandamus, ut eundem Stephanum, electum vestrum Episcopum, tamquam patrem et pastorem animarum vestrarum devote recipientes ac debito prosequentes honore, salubribus illius monitis ac mandatis obedientiam praestetis eique reverentiam exhibeatis, ita ut ille in vobis devotionis filios et vos in eo patrem benevolum invenisse gaudeatis. Volumus autem ut cura et officio Ordinarii, qui modo dioecesim vestram regit, hae Litterae Nostrae publice perlegantur tum in capitulari conventu, qui primus post eas acceptas habebitur, tum in ipsa Ecclesia Cathedrali ab ambone primo adveniente die festo a populo de praecepto recolendo. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo tertio, die decima tertia Decembris, Pontificatus Nostri anno duodecimo. Fr. Thomas Pius O. P. Card. Boggiani m. p., Cancellarius S. R. E., Joseph Wilpert m. p., dec. prot. ap., Alfonsus Carimi m. p., Prot. Ap., Can. Alfridus Liberati m. p., Cane. Apóst. Adiutor a studiis, Alfridus Marini m. p., Plumbator. Die 11 februarii a. c., quae est Dominica Quinquagesimae, in Eccl. Cath. et in omnibus Eccl. parochialibus maxima cum sollemnitate celebranda est Missa vot. soli, de anniv. Electionis et Coronationis Augustissimi Pontificis Pii Pp. XI., ritu sequenti: Missa Statuit (inter M. vot. ad diversa vel ut in Cathedra B. Petri Ap. die 18. Januarii, omissis tamen orationibus Ss. Petri et Pauli), Gl., or. unica pro Papa Deus omnium fidelium, Cr., Praef. Apóst. — col. alb. Si tamen in aliq. Eccl. una tantum habeatur Missa, iuxta nov. Rub. tit. V. nr. 3., in M. vot. soli, facienda est com. Dominicae occ. tant. (sub distiri. conci.) et legendum Evang. eiusdem Dom. in fine. Finita Missa, pro gratiarum actione cantetur Hymn. Te Deam, cum V. et or. ut in Rit. Ad sollemnitatem invitandi sunt magistratus loci. Capta Sedis Jaurinensis possessione respicientes can. 366. C. J. C. virum, in rebus gerendis probatissimum, Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Josephum Grősz, episcopum tit. Orthosi- ensem, Canonicum C. E. J. elegimus Vicariumque Generalem constituimus. Ad tramitem can. 1573. C. J. C. Rev. mum D. Rudolphum Ragats Officialem ad tramitem vero can. 1590. Adm. RR, DD. Eduardum Wrenkh Defensorem vinculi et Antonium Somogyi Promotorem iustitiae in munere suo confirmavimus. Nr. 19. Constitutio Vicarii Generalis. Nr. 33-35. Confirmatio Officialis, Defensoris vinculi et Pro- motoris iustitiae. Jam Concilium Tridentinum in sessione XXIV. c. 3., novissime vero Codex Juris Canonici can. 343. inculcat episcopis dioe- cesim suam perlustrare „ad sanam et orthodoxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pacem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam cetera- que pro ratione adiunctorum ad bonum religionis constituenda". Ad mentem ecclesiae parochias dioecesis Jaurinensis adiuvante Dei gratia infra annum canonice visitare cupio. Jam proxime mittam Curionibus ecclesiarum puncta interrogatoria in duobus exemplaribus complenda, quorum unum in archivo dioece- sano, alterum in archivo parochiali erit custodiendum. Instructiones necessarias ! Nr. 132. . Visitatio parochiarum . indicitur. i 1 1