A Győri Püspökség Körlevelei, 1933
Tartalomjegyzék
22 4. A plébánosnak és a missiós atyáknak az Apostoli Szentszéktől nyert u. n. quinquennalis facultasok alapján, amelyeket legutóbb 1929. évi március 13-án nyertem, felhatalmazást adok a következőkre: á) Absolvendi quoscunque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e proposito disseminantibus) a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis ob hae- reses tam nemine audiente quam coram aliis externatas incursis, postquam tamen poenitens magistros ex professo haereti- calis doctrinae, si quos noverit, ac personas ecclesiasticas et religiosas, si quas hac in re complices habuerit, prout de iure, denuntiaverit; et quatenus ob iustas causas huiusmodi denuntiatio ante absolutionem peragi nequeat, facta ab eo seria promissione denuntiationem ipsam peragendi cum primum et quo meliori modo fieri poterit, et postquam in singulis casibus haereses coram absolvente secreto abiuraverit; iniuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas coram quibus haereses manifestavit, atque illata scandala reparandi. b) Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui libros apostatarum, haeresim aut schisma propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos defenderint aut scienter sine debita licentia legerint vel retinuerint; iuiuncta congrua poenitentia salutari ac firma obligatione supradictos libros, quantum fieri poterit, ante absolutionem, destruendi vel Ordinario aut confessario tradendi. c) Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis circa duellum statutis, in casibus dumtaxat ad forum externum non deductis; iniuncta gravi poenitentia salutari et aliis iniuntis, quae fuerint de iure iniungenda. d) Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui nomen dederint sectae massonicae aliisque eiusdem generis associationibus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur; ita tamen, ut a respectiva secta vel associatione omnino se separent eamque abiurent; denuntient iuxta can 2336. §. 2. personas ecclesiasticas et religiosas, si quas eidem adscriptas noverint; libros, manuscripta ac signa eamdem respicientia, si qua retineant, in manus absolventis tradant, ad s. Officium quamprimum caute transmittenda aut saltem, si iustae gra- vesque causae id postulent, destruenda; iniuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentatione sac- ramentalis confessionis et obligatione illata scandala reparandi. e) Dispensandi super occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, et agatur de matrimonio iam contracto; monitis putatis coniugibus de necessaria consensus secreta renovatione, ac iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari. Item dispensandi super eodem occulto impedimento, dummo pariter sit absque ulla machinatione, etiam in matrimoniis contrahendis, iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari. 5. A plébánost az említett quinquennalis facultasok alapján felhatalmazom dispensandi tempore et in actu Sacrarum Missionum et non ultra cum iis, qui in concubinatu vivere reperiuntur supra impedimentis matrimonialibus sequentibus: a) Dispensandi super matrimonialibus impedimentis minoris gradus, quae in can. 1042. recesentur, necnon super impedimentis impedientibus, de quibus in can. 1058., ad effectum tantum matrimonii contrahendi. Pro memoria: Can. 1042. §. 1. Impedimenta alia sunt gradus minoris, alia maioris.