A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

31 VII. PIUS PP. XI. Nr. 1965 Ad perpetuam rei memoriam. — Anno Sanctus Iubilari MDCCCCXXV Beato Ioanni Bap- Bapt. tistae Vianney, Presbytero confessori, qui vianney, a Vico Ars, in quo est parochi munere confesso” functus> nuncupatur, Sanctorum honores caelestis tributi sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, patronus cum ejuscjern Officium Missaque adpro- parocho- bata fuerint, festum sancti parochi ipsius rum seu ritu duplici celebrandum ad universam ammarum Ecciesjam extensum est. Nunc autem ab curatorum urbis et Episcopo Belliceusi, cuius dioecesis intra orbis con fjnes exstat j[rs vicus, nomine quoque stitutiur. r , . , aliorum fere quadringentorum ex varus et fere cunctis terrae regionibus Archiepi- scoporum Episcoporumque, rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animarum curatoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Ioannem Baptistam Vianney con­cedere dignaremur. Nil enim magis oppor­tunum videtur quam ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate in animarum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Ioan­nem Baptistam Vianney illico post sollem­nem eius Beatificationem constituit caele­stem Patronum universis presbyteris, qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, precibus con­cedendum existimavimus tantorum Prae­sulum, qui, quinquagesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occasionem nacti, vota faciunt impensa ut huiusmodi largitas spiritualis, quam a Nobis instanter effla­gitant, Iubilaei Nostri cum memoria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis prop- terea consiliis cum Camillo Sanctae Roma­nae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura delibe­ratione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litte­rarum tenore Sanctum Ioannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus oppiduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curatorum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum provehendum conceden­tes, statuimus, decernentes praesentes Lit­teras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum, irritum­que ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis qui­buslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Aprilis

Next

/
Thumbnails
Contents