A Győri Püspökség Körlevelei, 1928
Tartalomjegyzék
VII. Nr. 2938. Observatio praescriptionum disciplinarium inculcatur. Alte naturae humanae originali peccato corruptae insidet propensio relaxandi leges atque normas, quae ad reiraenandas cupiditates licentiamque humanam iugiter coarctandam sapientissime conditae sunt Ex quo fit, ut in unaquaque societate, vel in ipsa Ecclesia, quae licet a Deo incarnato condita hominibus tamen communi fragilitati obnoxiis coalescit, summi moderatores non solum id curare debeant, ut leges viccissitudinibus temporum accommodatae statuantur, sed etiam in id curas suas conferre teneantur, ut observantia legum, si inter subditos relaxandi cupido accreverit, ad pristinum statum revocetur. Historia testatur in Ecclesia Dei disciplinam plus minusve debilitatam fuisse iis praecise temporibus, quando respublicae furore revolutionum conquassatae fuissent. Etenim ubi ordo publicus eversus est legesque civiles contemptae, ibi novandi cupido ne institutis quidem Ecclesiae parcit et levissima ratione immutare studet ea, quae sapientissimo consilio recenti quoque aevo apprime convenienter statuta sunt. Idem in nostris regionibus ante decem annos observatum est, cum novatores patriam nostram vesana libidine ad extremum exitium adduxerint. Grassante revolutione in disciplina cleri observantia conveniens identidem desiderabatur, imo relaxationes quaedam sine competenti auctoritate introductae, rebus in pace compositis, manserunt, adeo ut episcopi suum esse putaverint de revehenda disciplina deliberare et negligentes clericos pro sua sollicitudine ad rectum legum ecclesiasticarum tramitem reducere. Sane quidem non de gravi lapsu agebatur, cum Dei gratia clerus Hungáriáé ex furore revolutionis honorem ac decorem status penitus salvaverit, nihilominus visum est restituenda esse in rigore antiqua instituta, inter quae honor atque decor porro quoque veluti diadema speciei incontaminatus servari possit. Valde itaque episcopis displicuit mos noviter inductus deponendi vestem talarem, quae in Hungária ab antiquissimis temporibus usque ad recentissima pro habitu ecclesiastico colebatur. Item episcopi dolenter observaverunt multos clericos sub praetextu frequentiae, pro munere pastorali cum laicis fovendae, plus aequo progressos esse et talibus locis conventiculisque cum laicis commisceri, qui clericali statui minime conveniant. Haud raro clerici ludis scenicis interessé cernebantur, quos laici non eruditionis ampliandae, sed unice volupatis capiendae causa frequentant Imo iterato relatum est cericos balneas promiscuo utriusque sexus usui destinatas frequentasse, licet pateat clero totis viribus ad id nitendum esse, ut eiusmodi balneae de medio tollantur nedum unice ob periculum animarum, sed vel ex ea ratione, quod conversatio utriusque sexus in balneis exitialem lap-