A Győri Püspökség Körlevelei, 1927
Tartalomjegyzék
32 c) exigere ut sacerdos referat, in qua domo habitualiter commoretur et quibus- cum personis cohabitet; vetare ne mulieres, de quibus suscipio esse possit, apud se retineat et quoque modo frequentet; iubere, si id necessarium aut opportunum Ordinarius iudicaverit, ut penes aliquam religiosorum sodalium domum a se designandam degat; d) vetare ne docendi munus in scholis, quas vel solae puellae vel puellae simul et adolescentes celebrant, suscipiat; neve puellas privatim doceat atque instituat; e) praecipere ut omnes et singulas obligationes communes clericorum servet; praesertim vero, ut collationibus seu conferendis ad casus de re morali ac litur- gica solvendos intersit; ut adiuvet parochum loci in religiosa puerorum institutione; ut diebus festis de praecepto brevem Evangelii aut alicuius doctrinae Christianae capitis explanationem habeat in Missa quam, fidelibus adstantibus, celebrat; f) monere, corripere et, si casus ferat, congruis poenis, ad normam sacrorum canonum, sacerdotem afficere, si a recto tramite deflexerit. X. Ordinarius loci, cuiusque anni scholastici expleto cursu, Ordinarium sacerdotis certiorem faciat de eiusdem vita et moribus. XI. Sacerdos magister e loco per notabile tempus discessurus Ordinarium eiusdem loci commonefaciat; ferias veros aestivas initurus suum eidem obsequium praestet; in dioecesim vero reversus se sistat Ordinario suo eiusque mandatis fideliter obediat. Contrariis quibuscumque non obstantibus Datum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis Concilii, die 22. Februarii 1927. — L. f S. — D. Card. Sbarretti, Praefectus. — f Julius, Ep. tit. Lampsa- cen, Secretarius. Quaesitum est ab hac Sacra Congrega-1 tione ut solverentur dubia quae sequuntur: ,1. Utrum Ordinario ius sit officium interdicendi per praeceptum actionem politicam viris ecclesiasticis, qui in ea explicanda non se conforment instructionibus S. Sedis?“ Et quatenus affirmative: „II. An qui praeceptum violaverint et moniti non se emendaverint, congrua poena puniri possint et debeant ad normam sacrorum canonum?" Iamvero Emi patres eiusdem Sacrae Congregationis, in plenariis comitiis die 26. Februarii huius anni habitis, responderunt : Affirmative ad utrumque. Pórro SS. D. N. Pius divina Providentia PP. XI. in audientia diei 15. Martii insequentis resolutionem Emorum Patrum dignatus est approbare et confirmare, eandemque publici iuris fieri mandavit. L. f S — D. Card. Sbarretti, Praef. t Julius, Ep. tit. Lampsacen, Secretarius. Szives tudomásvétel végett közlöm a m. kir. belügyminiszter urnák a törvény- hatóságok első tisztviselőjéhez intézett 60.439/1926. V. számú következő körrendeletét: Felmerült az a kérdés, vájjon a polgármesterhelyettes vagy a szolgabiró előtt, az 1674/1895. V. K. M. eln. rendeletben megállapított alakszerűségek mellett érvényesen megegyezhetnek-e a bevett vagy törvényesen elismert különböző vallásfelekezetekhez tartozó házasulok házasságuk megkötése előtt gyermekeik vallására nézve? E kérdésre a következőket jelentem ki: Az 1894. évi XXXII. törvénycikkben a közjegyzőre, járásbiróra, polgármesterre és főszolgabíróra ruházott hatáskör nem olyan természetű, hogy az egyenesen az említettek személyéhez fűződnék és kizárná annak a törvényszerinti helyettes Nr. 1801 Dubia circa ius Ordinarii interdicendi actionem polit, ecclesiasticis. 1802. SZ. A gyermekek vallásáról szóló megegyezés.