A Győri Püspökség Körlevelei, 1924
Tartalomjegyzék
37 cesanis et sacerdotibus, qui sint participes Consilii vel Comitatus cuiusque ad provehenda Pii Operis negotia constituti, iis enim praeter omnes supra recensitas facultates quinquies in hebdomada personale privilegiati altaris indultum tribuimus, nec non facultatem benedicendi, in locis ubi non exstent Ordinis Praedicatorum religiosae domus, brevi formula a Sacrorum Rituum Congregatione adprobata die XXIII mensis novembi is anni MDCCCCXVIII, coronas Sanctissimi Rosaiii cum applicatione indulgentiarum Patrum Ordinis Sancti Dominici. — Volumus etiam ut Operae insripti sacerdotes, qui a Consilio Superiore generali renunciati fuerint sacerdotes zelatores Be- nemeriti, omnibus indulgentiis et privilegiis supra recensitis gaudeant. Sacerdotes denique in Consilium Superius generale ad- lectos singulari Nostrae voluntatis pignore complectentes, iisdem praeter omnia, quae supra numeravimus, privilegia, facultatem facimus benedicendi ubique, de consensu Ordinarii saltem rationabiliter praesumpto, unico crucis signo, privatim, quovis tempore; publice autem, si conciones habeant, tempore adventus, quadragesimae, spiritualium exercitationum et missionum sacrarum, rosaria, coronas, Cruces, Crucifixos, nomismata et parvas ex metallo statuas religiosas, cum Apostolicarum indulgentiarum applicatione. — Specialibus quoque indulgentiis cohonestare cupientes nonullos ordines fidelium laicorum in eadem Opera inscriptorum, decernimus, ut sodales laici a Consilio Superiore generali renunciati Benemeriti, fideles laici in Consilia adlecti Superius generale, na- tionalia ac dioecesana, nec non laici praepositi Comitatibus sive Commissionibus paroecialibus, praeter indulgentias et privilegia omnibus inscriptis laicis concessa, solitis sub conditionibus, non ter sicuti reliqui, sed quinquies in mense indulgentiam plenariam lucrari possint, totidem diebus eorum arbitrio eligendis; pariterque pro quolibet opere pietatis, sive caritatis, quod pro suo munere exercuerint, contrito saltem corde, loco ducentorum dierum, quingentos ipsis in forma Ecclesiae solita de poenalium numero dies expungimus. Postremo edicimus ut socii in Operam Propagationis Fidei rite nunc et in posterum inscripti, hisce indulgentiis ac privilegiis fruantur a die aggregationis, usque dum in ipsa perseverent Pia Opera et praescriptas conditiones impleant: ut sacerdotes Zelatores, Moderatores dioecesani et adlecti in varia Consilia, nempe Superius gerterale, nationalia ac dioecesana, specialibus supra recensitis privilegiis tantum durante munere gaudeant; ut sacerdotes zelatores Benemeriti, favoribus sibi tributis utantur ad vitam: ut religiosarum Familiarum alumni enumerari possint in Operam Pontificiam a Propagatione Fidei, non modo uti sodales, sed etiam uti Moderatores dioecesani, Praesides, Consiliarii ac Zelatores, salvis praescriptionibus can. 693, par. IV, Codicis iuris canonici. — Haec largimur, statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus, perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.