A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
4 Nr. 498. Dubia circa egressum postulantium e monasteriis moni- alium Nr. 499. Dubia quaedam circa decretum .DeMoni- alium et tes propriae cuiusque dioecesis ad militare servitium, belli causa, adigantur; inierim autem providendum esse, praesertim curae animarum in paroeciis vacantibus, per idoneos vicarios seu oeconomos, ad normam S. Concilii Tridentini Sess. 24., 18. de Ref.: contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis Concilii, die 14. Novembris 1916. — L. f S. — f F. Card. Cmsetta, Praefectus. O. Giorr/i, Secretarius. Jaurini, die 25. Januarii 1917. Sacrae Congregationi de Religiosis sequentia dubia, pro opportuna solutione, proposita sunt: I. An ppellae postulantes e monasteriis clausurae papali sublectis egredi possint, parentes vel notos invisendi gratia, aut alia de causa. Et quatenus negative: II. Utrum ad huiusmodi egressum venia Apostolicae Sedis indigeant, an salis sit consensus Ordinarii. Eadem S. Congregatio, re mature perpensa, respondendum censuit: Ad I. Negative. Ad II. Affirmative ad primamm partem; negative ad secundam. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis de Religiosis, die 7. Novembris 1916. — L. f S. — f D. Card. Fal- eonio, Episcopus Veliternen., Praefectus. f Adulphus, Episcopus Canopitan., Secr. Jaurini, die 25. Januarii 1917. . .. .. ,. i 1. j Rmus Episcopus Linciensis sequentia S. Congregationi de Religiosis exposuit: Beatissime Pater. Quoad Decretum S. C. de Religiosis, d. d. 3. Febr. 1913. »De Monialium et'Sororum Confess:ionibus« in hisce regionibus graves exortae sunt controversiae circa sequentia: I. Si quando Moniales aut Sorores extra propriam domum, quavis de causa, versari contigerit, licet iis (ex N. 14 eiusdem Decreti) in qualibet ecclesia vel oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Gonfessarium pro utroque sexu adprobatum. Porro illud »liceat« ab aliquibus ita intelligitur, ut afficiat ipsum valorem absolutionis, si quando Moniales aut Sorores, non in ecclesia vel oratorio, saltem semipublico, sed in oratorio stricte privato confessionem peragunt; alii e contra illud verbum »liceat« solum de prohibitione confessionis extra oratorium saltem semipublicum intelligunt, ipsum vero valorem absolutionis haud negandum esse putant. II. Cum ex memorata dispositione Decreti certo quoad liceitatem confessionis extra domum propriam requiratur aut ecclesia aut oratorium saltem semipublicum, ulterius dubitatur, num Ordinarius permittere possit, ut Moniales aut Sorores, quae non raro apud nos etiam oratorio semipublico carent, confessionem «intra propriam domum« peragant in cubiculo quodam decenti, in quo exercitia religiosa quotidiana peraguntur, et quidem in confessionali crate interposita. Videtur enim requiri, ex Decreto, oratorium saltem semipublicum pro confessione saltem licite peragenda, non solum extra, sed etiam intra propriam domum. III. Ex eodem Decreto, N. 1. Confes- sarius ordinarius dari debet unicuique religiosae »Communitati«, tum Monialium, tum Sororum. Adsunt porro apud nos in multis parochiis duae vel tres et vix qua- tuor recentiorum Congregationum Sorores, puellarum educationi, infirmorum Sororum confessio nibus.*