A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
70 Praesentibus perpetuo valituris. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Preces autem in octiduo, quod supra statuimus, pro Ecclesiae unitate recitandae, hae sunt, et ne quid in eis irrepat immutationis, earum exemplar in Tabulario Brevium Apostolicorum asservari iubemus. Ant. (loannis, XVII. 21.): Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu me misisti. f. Ego dico tibi quia tu es Petrus. IT Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Oratio. Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae: eandem secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris: qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. IT Arnen. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXV. Februarii MCMXVI. Pontificatus Nostri anno secundo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Jaurini, die 25. Maii 1917. Nr. 2344 Motu proprio de attribuenda Sancto Officio censura librorum et Poeni- tentiariae Apostoli- cae concessione indulgentiarum. Alloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus consilium esse, ut ordinationem Romanae Curiae, praeclarum opus Decessoris Nostri fel. rec. Pii X., perficeremus in ea quoque parte, cui is ob quadam rerum adiuncta supersedisset, id est Ss. Congregationes coniungendo Indicis et Sancti Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis, quum censura librorum, quod esset munus unius, contineretur munere tutandi doctrinam fidei et moram, quod esset alterius, ex eis Congregationibus unum fieri omnino apparebat oportere, vel ad praecavendas de competentia controversias quae facile inter eas orirentur. Nunc igitur id exsequentes consilium, Motu Proprio haec constituimus et sancimus: I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit. II. Quod fuit usque adhuc proprium munus S. Congregationiis Indicis, erit posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere. III. Ad ministeria quae sunt apud S. Officium, accedat pecularis Sectio de Indice; eique addicantur Officiales qui exstinctae Congregationi ministrabant. Rationem autem eius Sectionis ordinandae S. Congregatio Sancti Officii definiet, Nobis- que probandam proponet. IV. Ne autem Sancti Officii negotiorum moles nimis hac accessione crescat, quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariae Apostolicae: quae quidem pro suo instituto iudicabit de omnibus quae spectant ad usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii vidéndi ea quae doctrinam dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt. V. Sectio de Indulgentiis, quae est apud S. Officium, cum suis officialibus, ad Poenitentiariam Apostolicam transferatur: quam ipsam Sectionem Cardinalis Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit. Haec statuimus et praecipimus, contra- ris quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.