A Győri Püspökség Körlevelei, 1916
Tartalomjegyzék
147 4. Prorsus autem ab iis peccatis sibi reservandis Ordinarii abstineat, quae iam sint Sedi Apostolicae reservata, ne scilicet absque necessitate multiplicentur leges; et, regulariter, ab iis quoque quibus censura, etsi nemini reservata, a iure imposita sit; hoc enim expresse prohibet vetus Instructio S. Congregationis Episcoporum et Regularium diei 26 Novembris 1602, quae ita se habet: „Praesertim vero haec monenda censet Sacra Congregatio, ut videant ipsi Ordinarii ne illos casus promiscue reservent, quibus adnexa est excommunicatio maior a iure imposita, cuius absolutio nemini reservata sit, nisi forte propter frequens scandalum aut aliam necessariam causam aliqui huiusmodi casus nominatim reservandi viderentur." 5. Cauti insuper omnino sint et quam maxime parci quod ad poenales sanctiones, excommunicationes praesertim, quibus forte suas resqrvationes communire velint; nam, ut sapienter admonet Sacrosancta Tridentina Synodus (Sess. 25., de Ref., c. 3.): „Quamvis excommunicationis gladius nervus sit ecclesiasticae disciplinae et ad continendos in officio populos valde salutaris; sobrie tamen magnaque circumspectione exercendus est, cum experientia doceat, si temere aut levibus ex rebus incutiatur, magis contemni quam formidari et perniciem potius parere quam salutem." 6. Verumtamen, statutis semel reser- vationibus quas vere utiles aut necessarias judicaverint, curent omnino ut ad certam fidelium notitiam, quo meliori eis videbitur modo, eaedem deducantur — nam quaenam earum vis si lateant? — easque, quamdiu necessitas aut utilitas perduraverit, firmas teneant, seu facultatem a reservatis absolvendi ne cuivis et passim impertiant. Mens tamen est S. Congregationis ut huiusmodi absolvendi facultas habitualiter impertiatur saltem Canonico Poenitentiario, etiam Ecclesiae Collegiatae, et Vicariis Foreneis eorumve vices gerentibus, addita his ultimis, praesertim in locis dioecesis a sede episcopali remotioribus, etiam facultate subdelegandi toties quoties confessarios sui districtus, si et quando pro urgentiori aliquo determinato casu ad eos recurrant. 7. Ad evitanda demum gravia inconvenientia quae ex reservationibus utilibus quoque ac necessariis in peculiaribus quibusdam rerum adiunctis facile oriri possent, eadem S. Congregatio, nomine et auctoritate Sanctissimi, sequentia decernit: a) Quaevis Ordinariorum reservatio ipso iure cessat sive cum aegrotis qui domo excedere non valent, confiteri cupientibus ; sive cum sponsis confitentibus matrimonii ineundi causa; sive tandem quoties, prudenti confessarii iudicio, absolvendi facultas a legitimo Superiore peti nequeat absque gravi poenitentis incommodo aut sine periculo violationis sigilli sacramentalis. b) Cessat pariter reservatio si, petita pro aliquo determinato casu a legitimo Superiore absolvendi facultate haec forte denegata fuerit; cessat tamen pro ea vice tantum. c) Toto tempore ad praeceptum paschale adimplendum utili, a casibus quos quomodolibet sibi Ordinarii reservaverint, absolvere possunt, absque alius facultatis ope, parochi quive parochorum nomine in iure censentur. d) Quo tempore Sacras Missiones ad aliquem populum haberi contingat, eadem absolvendi facultate gaudent singuli Mis- sionarii. e) Postremo, a peccatis in aliqua dioecesi reservatis absolvi possunt poeni-