A Győri Püspökség Körlevelei, 1916

Tartalomjegyzék

127 Pontificii Consilii Biblici, quem Cardinales e consilio eodem delegerint, continenter intersit et suffragium ferat, ut ceteri. VII. Quemvis academicum in Sacra Scriptura gradum conferri ne liceat nisi iis, quos legitime constet laurea sacrae theologiae potitos esse in aliquo athenaeo ab Apostolica Sede adprobato. Si quis autem eam lauream vel alium similem titu­lum sit alibi consecutus, res ad Pontificium Consilium Biblicum iudicanda deferatur. VIII. Ius laureae in Sacra Scriptura impertiendae uni esto Supremo Nostro rei biblicae provehendae Consilio, quod item perget ad experimentum admittere eos ad prolytatum candidatos, qui Sacrae Scripturae studiis extra Institutum Bibli­cum vacaverint. IX. Nemini liceat suam periclitari doctrinam, laureae in Scriptura Sacra potiundae causa, nisi saltem biennio ante Prolyta renuntiatus sit, simulque vel rem biblicam docuerit vel aliquam de eadem elucubrationem ediderit. X. Professores ordinarii Sacrae Srip- turae in Instituto Biblico tradendae a Praeposito Generali Societatis Iesu, uti antehac, eligantur; accedat tamen Ponti­ficii Consilii assensus. XI. Tum Pontificium Consilium Vul­gatae restituendae, tum Pontificium Insti­tutum Biblicum, quotannis, ad supremum Nostrum rei biblicae provehendae Con­silium de opera et condicione sua, deque rebus maioris momenti universis, scripto plene absoluteque referant. Quae vero in hac causa statuere ac decernere visum est, ea omnia et singula, uti statuta et decreta sunt, ita rata et firma esse ac manere volumus et iubemus: contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XV. mensis Augusti anno MDCCCCXVI., Pontifica­tus Nostri secundo. — L. f S. — P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Jaurini, die 12. Octobris 1916. Cum dubia varia orta fuerint circa decretum latum ab hac Suprema Con­gregatione S. Officii die 21. Maii 1912. circa adsistentiam passivam Parochorum in celebratione matrimonii mixti, haec eadem S. Congregatio sui muneris esse duxit declarare praefatam adsistentiam passivam tolerari solummodo in illis regionibus, quibus ante Decretum Ne temere concessiones speciales factae ac instructiones datae fuerant a S. Sede, et tantum in casibus et sub conditionibus ibidem expressis, atque proinde matri­monia extra praedictas regiones sic con­tracta (idest cum adsistentia Parochi pas­siva) esse non tantum illicita, sed etiam omnino invalida. Et feria v., die 3. eiusdem mensis, SSmmus D. N. Benedictus divina pro­videntia PP. XV., in solita audientia R. P. D. Adsessori huius Supremae Con­gregationis S. Officii impertita, relatam sibi suprascriptam declarationem benigne adprobare ac suprema sua auctoritate in omnibus ratam habere dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstan­tibus. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 5. Augusti 1916. — Aloisius Castel­lano, S. R. et U. I. Notarius. Jaurini, die 12. Octobris 1916. Nr. 5571 Declaratio de adsistentia passiva. A katholikus sajtó céljaira szóló gyűj­tést folyó évben október hó 29.-ére ren­delem el. Felhívom Ntdő Lelkészkedő Papságo­mat, hogy híveikkel előző vasárnap szó­5572. sz. Sajtó­vasárnapi gyűjtés elrende­lése.

Next

/
Thumbnails
Contents