A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

64 apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die III. m. Februarii an. MCMXV. Pontifica­tus Nostri Primo. Pro Domino Car­dinali a Secretis Status Nicolaus Seba- stiani A Brevibus Apostolicis Cancellarius. (L. S.) Venerabili Fratri Antonio Fetser, Epi­scopo Jaurinensi. BENEDICTUS PP. XV. Nr. 1574 Illustrissime ac Reverendissime Dr. Ludovicus Balics Vicarius Generalis Episcopa­lis et Causarum Auditor Generalis deputatur. Domine Praelate! Vigore praesentium conferimus Illu- slritali Vestrae munus Vicarii Generalis Episcopalis et Causarum Auditoris Gene­ralis in Dioecesi Nostra Jaurinensi. Delegamus Eidem omnem Nostram iurisdictionem ordinariam — exceptis itire Canonico Episcopo reservatis, — delega­mus omnes facultates speciales quinquen­nales, triennales et pro singulis casibus a Sede Apostolica Nobis concessas, quae sunt delegabiles. Volumus et adprecamur, ut Illustritas Vestra omnibus his iuribus et facultatibus ad maiorem Dei glo­riam pro emolumento Dioecesis Nostrae utatur. Speramus fore, ut Illustritas Vestra sua sapientia, pnidentia, experientia in gubernatione ecclesiastica acquisita, zelo pietateque maximo Nobis sit auxilio in pascendo fidelium grege curis Nostris concredito. Auxilium divinum pro hocce Illustri­tatis Vestrae munere gerendo adprecamur. Datum Jaurini, die 25. Martii anni Domini 1915. Illustritatis Vestrae addictissimus Frater in Christo ANTONIUS, episcopus. Ad gratiosum mandatum Dr. Joannes Ragats, secretarius episcopalis. Illustrissimo ac Reverendissimo Do­mino Dr. Ludovico Balics, S. S. Praelato Domestico, C. E. J. Canonico etc. Jaurini. Vi iuris Nobis competentis ordinamus, ut omnibus et singulis feriis V. in missis tam cantatis quam lectis rubricis serva­tis collecta pro Papa ab omnibus sacer­dotibus in Nostra Dioecesi Sacrum litanti­bus sumatur. Simul praescribimus, ut in omnibus et singulis Dioecesis Nostrae ecclesiis in omnibus per annum missis cantatis sive conventualibus sive parochialibus, diebus tamen, quibus id rubricae permittant (ex­ceptis ergo duplicibus I. et II. classis, Do­minicis I. et II. classis, Vigiliis Nativitatis et Pentecostes, diebus infra Octavas Nati­vitatis, Epiphaniae, Paschatis, Pentecostes et Corporis Christi et quando orationes rubricis praescriptae ternarium munerum superant) ultimo loco addatur collecta pro Rege. Volumus denique, ut primo loco inter orationes imperatas durante bello collecta ex Missa pro tempore belli — utpote col­lecta pro re gravi — omnibus diebus, ex­ceptis solis duplicibus I. classis, vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes atque Dominica Palmarum dicatur. Jaurini, die 25. Martii a. D. 1915. Nr. 1575 Oraliones imperatae. Antonius m. p., episcopus. Győrtgyhcizmegye könyvsajtója — 212/WK,

Next

/
Thumbnails
Contents