A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

ANTONIUS FETSER DEI MISERATIONE ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS JAURINENSIS, INSIGNIS ORDINIS FRANCISCI JOSEPHII. MEDIAE CRUCIS CUM STELLA EQUES; VENERABILIBUS IN CHRISTO FRATRIBUS FILIISQUE DILECTISSIMIS, CUNCTO UTRIUSQUE ORDINIS CLERO PER DIOECESIM JAURINENSEM DEO SERVIENTI SALUTEM IN DOMINO PATERNAMQUE BENEDICTIONEM! »Carissimo conservo noslro« excellen­tissimo ac reverendissimo domino Leo- poldo Árpád Vérady »qui fuit fidelis pro vobis minister Christi, qui etiam manir fest avii nobis dilectionem Vestram«j1 ad antiquissimam celeberrimamque sedem archiepiscopalem Colocensem promoto: absque luctu vacanti redditae avitae Eccle­siae. Jaurinensi nullis nostris meritis im­becillitatem nostram praefecit praesulem, voluntatis divinae instrumenti instar, concors deliberatio suae caes. ac aposto- licae regiae Majestatis, in tribulationibus quoque gloriosi patriarchae regnantium, augustissimi Francisci Josephi /., supremi patroni ecclesiarum regni Hungáriáé atque Suae Sanctitatis Benedicti XV., sunnui pon­tificis, Jesu Christi Principis pacis his in terris Vicarii nos »in partem sollicitudinis non in plenitudinem potestatis«, vocantis. Hic etenim legitimus successor est princi­pis SS. apostolorum, cujus solius nomen fausto sane omine mutavit Dominus no­ster Jesus Christus; cui soli dixit: »Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodumque solve­ris super terram, erit solutum et in coe- lis«,-1 quem solum affatus est, post tres interrogationes, an ipsum diligat plus ce­teris apostolis, his verbis: »Pasce agnos meos. Pasce oves meas«,2 et qui non sine speciali divino consilio primam potiorem- que partem habuit in electione illius, »qui acceperat locum ministerii et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas et qui post­quam sors ceciderit super Mathiam, an­numeratus est undecim apostolis .«3 1 Mat. 16, 18-19. - * Joann. 21, 1. — 8 Act. 1, 25-26. 1 Coloss. 1, 7—8.

Next

/
Thumbnails
Contents