A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
24 mae classis cum octava, diebus 2, 3 et 4. Ianuarii in quibus fit de die infra octavam cum secunda oratione de simplici; et die 7. Ianuarii in qua agitur de secunda die infra octavam Epiphaniae cum commemoratione de octava Circumcisionis, quaenam erit tertia oratio dicenda in Missa? II. Rituale Romanum, edit. typ., tit. IV. cap. II. ubi describitur ordo administrandi sacram communionem communicandis tam extra missam quam ante vel post ipsam, atque etiam intra Missam, ad n. 11. haec habet: „Sacerdos porrigit communicandis Eucharistiam incipiens a ministris altaris, si velint communicare." Item in decreto n. 1074, Galliarum, 13 Iulii 1658, in proposito dubio: „An in communione intra missam prius ministrandum sit Ssmum Eucharistiae sacramentum ministro missae inservienti quam rnonia- libus vel ceteris ibidem praesentibus?" 5. R. C. responderi mandavit: „In casu praedicto ministrum sacrificii non ratione praeeminentiae, sed ministerii, praeferendum esse ceteris quamvis dignioribus." Unde quaeritur: „An vox minister altaris vel sacrificii in his et similibus documentis S. R C. restringenda sit ex- clusive ad ministros iatn in ordinibus minoribus constitutos vel saltem tonsuratos, an potius voce ministri intelligendi sint omnes quicumque seu laici seu clerici qui missae inserviunt?" Et sacra eadem Congregatio, audito specialis Commisionis suffragio, omnibus sedulo perpensis, enunciatis quaestionibus ita respondendum censuit: Ad I. In casu, tertia oratio erit de Spiritu Sancto. Ad II. Nomine ministri altaris vel sacrificii missae venit quilibet clericus vel laicus, missae ad altare inserviens, qui praeferendus est ceteris in distributione Sacrae Synaxeos; cauto tamen, ut laico inservienti praeferantur clerici, et clericis minoris ordinis alii in maiori ordine constituti, aut personae, quae superiori polleant dignitate liturgice attendenda per se (uti regum) vel per accidens (uti sponsorum in missa pro benedicendis nuptiis.) Atque ita rescripsit ac declaravit. Die 30. Ianuarii 1915. L. f S. Scipio Card. Tecchi, S. R. C. Pro-Praefectus f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius. laurini, die 25. Februarii 1915. Proposito huic sacrae Poenitentiariae dubio: „An liceat milites ad praelium vocatos, antequam ad sacram Communionem admittantur, absolvere generali formula, seu communi absolutione, sine praecedente confessione, quando tantus est eorum numerus, ut singuli audiri nequeant, doloris actu debite emisso?" eadem sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, benigne sic annuente sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV. respondendum esse censuit: „Affirmative. Nihil vero obstare quominus sic absoluti in praefatis adiunctis ad sacram Eucharistiam suscipiendam admittantur. Ne omittant vero capellani militum, data opportunitate, eos docere absolutionem sic impertiendam non esse profuturam, nisi rite dispositi fuerint, iisdem- que obligationem manere integram confessionem suo tempore peragendi, si periculum evaserint." Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae in sacra Poenitentiaria, die 6. Februarii 1915. Carolus Perosi, S. P. Regens. Iosephus Palica, S. P. Secretarius. laurini, die 25. Februarii 1915. Nr. 1108. De absolutione impertienda militibus ad praelium vocatis.