A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

157 Nr. 6934 Dubia circa trium Missarum Celebra­tionem in die Solemnis Comme­morationis omnium fidelium defuncto­rum. XXI. Quum in Constitutione Apostolica In­cruentum (tltiarjs diei x Augusti huius anni sub num. 1 data fuerit facultas >omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Solemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter Sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defun­ctorum, tertiam ad mentem Summi Ponti­ficis, quam satis superque declaravimus«, sequentium dubiorum solutio a S. Con­gregatione Concilii expostulata fuit, ni­mirum : I. Ad normam praefatae Constitutio­nis, in die Solemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum, possuntne Sacerdotes unam e tribus Missis, quae magis eis placet, cui maluerint applicare et stipem inde percipere, vel primam tan­tum exclusive? II. Pro unica Missa quam illa die sa­cerdotes possunt cui maluerint applicare et stipem inde percipere, possuntne maio­rem exigere eleemosynam, vel contenti esse debent eleemosyna ex constitutione synodali, vel consuetudine locali statuta? III. Potestne sacerdos pro aliis duabus Missis, quas illa die celebrat pro omnibus fidelibus definietis et ad mentem Pontifi­cis, aliquid accipere ratione laboris, seu incommodi extrinseci, puta si ad aliorum commodum illas celebrare debeat hora vel loco satis incommodo, puta in aurora vel circa meridiem, in ecclesia vel orato­rio rurali, aut coemeterii; vel ne hoc titulo quidem valeat aliquid percipere? IV. Potestne sacerdos, etiam remoto quovis motivo lucri, alias duas Missas illa die pro suo arbitrio applicare et stipem percipere, et insequentibus diebus appli­care per se vel per alium duas Missas, unam pro fidelibus defunctis, alteram ad mentem Pontificis ? Et quatenus negative: V. Potestne Episcopus poenam sus­pensionis, etiam latae sententiae, et non faciendi suum stipendium, irrogare in eos qui ita agerent? Sacra autem Congregatio Concilii ad proposita dubia respondendum censuit prout respondit: Ad I. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ad II. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, excepto casu ultroneae oblationis, vetita tamen non so­lum petitione, sed etiam quacumque in­sinuatione ut eleemosyna maior ordinaria a fidelibus offeratur.

Next

/
Thumbnails
Contents