A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

9 rei gratia relinquebat S. Paulus Cretae, »ut ea, quae desunt, corrigas et consti­tuas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi«,x quibus verbis indjgitatur! et culmen sacerdotii in episcopo: potestas nempe ordinandi cum regimine sacro; quia quoad sacramentum confirmationis tantum eo superat episcopus presbyteros, quod y>solus sit ordinarius minister a2 Praedictum culmen est fundamentum pulcherrimi nominis, quo episcopi gau­dent. Nomen patris intelligo, secundum illud S. Epiphanii: »Episcoporum ordo ad gignendos patres praecipue pertinet.. Hujus enim est patrum in ecclesia propa­gatio. Alter, quum patres non j)ossit, filios ecclesiae regenerationis lotione producit; non tamen patres, aut magistros.# Brevissime nomine patris pronuntia­mus futurae gubernationis nostrae nor­mam seu programma. Hoc praecipit sacro­sancta Tridentina synodus episcopis: »mandans eisdem, ut tam in Ecclesia, quam foris suum gradum et ordinem prae oculis habentes, ubique se patres et pasto­res esse meminerint«,4 et illud primum eos admonendos censet:... »ita prodesse sibi subditis oportere, ut non bis domi- nenlur, sed illos, tamquam filios et fratres diligant, elaborentque, ut hortando et mo­nendo ab illicitis deterreant, ne, ubi deli­querint, eos poenis coercere cogantur; quos tamen per humanam fragilitatem peccare, contigerit, illa apostoli est ab eis servanda praeceptio: ut illos arguant, ob­secrent, increpent in omni bonitate et pa­tientia; cum saepe plus erga corrigendos agat benevolentia, quam austeritas; plus exhortatio, quam comminatio; plus cha- ritas, quam potentia.«5 Ne horum unquam oblivisceremur: 1 Ibid. 1, 5. - * Trid. sess. VII, e. 3 — 5 Haer. 75. — 4 Trid. sess. c. 17. — * Ibid. sess. XIII. c. 1. de ref. continuo admonet nos baculus, quem ma­nibus tenemus, qui his verbis traditur episcopo: »Accipe baculum pastoralis officii: ut sis, in corrigendis Vitiis pie saeviens, iudicium sine ira tenens, in fo­vendis virtutibus auditorum animos de­mulcens, in tranquillitate severitatis cen­suram non deserens a1 Vicissitudinibus temporis bellicosi et arduitate muneris trementes facti cum S. Augustino sentimus dicimusque: »Quid volo? quid desidero? quid cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo?nisi hac intentione, ut cum Christo simul viva­mus! Cupiditas mea est; honor meus iste est; gloria mea ista est... Nolo salvus esse sine vobis a2 Hoc sentimus, hoc dicimus, licet conscii simus infirmitatis nostrae et haud ignoremus: »Velle adjacet mihi: perficere autem bonum non invenio.«3 Sed aposto­lus et consolatur nos: y>Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem suf­ficientiam habentes, abundetis in om\nc opus bonum, sicut scriptum est: Disper­sit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi.Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.«5 Adjuvabunt insuper nos potentissima intercessione clemens, pia et dulcis Virgo Maria, cujus per totum vitae cursum sen­tiebamus juvamen maternum, nunquam non monstrantis se esse matrem nostram et cum S. Stephano protorege S. Ladislaus rex Marianus Hungáriáé, quorum potenti auxilio tantopere indiget successor ipso­rum ac regnum. Adjuvant nos preces non tantum Ve­1 Pontific. Rom. — 2 Sermo 17. — 8 Rom. 7, 18. — 4 II. Cor. 9, 8-9. — 6 Ibid. 12, 9.

Next

/
Thumbnails
Contents