A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
5 dam partem habebant in cura sollicita tempore vacantiae Dioeoeseos et episcopatus tum in spiritualibus, tum in temporalibus. praeprimis Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Vicario Capitulari, (pii tanta sapientia et zelo manu tenebat gubernium Dioeceseos interimale, ut meritorum fulgentium ipsius renumerationem condignam solus Deus Omnipotens dare possit, et uti firmiter speramus daturus sit. Radices timoris tremorisque pandentes haud immemores sumus, quod Ssmi Domini Nostri Benedicti PP. XV-i, communis omnium nostrorum patris, — ut primum licuit illi — ex arce apostolicae dignitatis circumspicientis horrore percusserit cor tristissima imago belli, »qno nullum fortasse, nec atrocius post hominum memoriam fuit, nec luctuosius . . . Maximae sunt praestantissimaeque opulentia gentes quae dimicant: quamobrem quid mirum, si horrificis bene instructae praesidiis, quae novissime ars militaris invenit, conficere se mutuo exquisita quadam immanitate contendant? Nec ruinarum igitur nec caedis modus: quotidie novo redundat eruor e terra, ac sauciis completur exanimisque corporibus. Dum autem infinitis utrimque copiis furiose decernitur, interea doloribus et miseriis, quae bellis, tristis cohors, comitari solent, civitates, domus, singuli premuntur: crescit immensum in dies viduarum orborumque numerus; languent, interceptis itineribus, commercia; vacant agri; silent artes; in angustiis locupletes, in squalore inopes, in luctu sunt omnesA Viva haec descriptio realitati adamus- sim ita consona, ut fidelitatem photogra- pliiae imitari videatur, quin indicaretur ab ipso episcopo episcoporum, patre patrum et ordinario ordinariorum, sponte sua in memoriam revocat prof etiam Christi Domini: »Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum, et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames terroresque de coelo ...«/ quibus addit ad nostram aedificationem) S. Grogorius: »qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur: ut impleatur, quod dicitur: et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos.«2 Ineffabiliter auget onus grande numeris nostri ingens hoc bellum, in quo agitur de ipsa secura existentia carae nostrae patriae et vel ideo heroicam expansionem sacrificandi promptitudinis quidquid habeamus postulat ab omnibus veri nominis patriotis, cumprimis a nobis, qui omnibus omnia facti esse debeamus: verbo et opere, doctrina, consolatione, mysteriorum Dei dispensatione, cura vulneratorum, captivorum, egentium, uno verbo omnis generis personarum miserabilium. Duo momenta specialem nostram sollicitudinem provocant. Unum spirituale: morituri non tantum heroum more, verum etiam in Domino moriantur. Alterum temporale: parsimonia in victualibus et assidua diligentia in laboribus tempore opportuno perficiendis ad producendos et colligendos fructus terrae. El augmentum oneris a vicissitudinibus temporis bellicosi perdurabit etiam! post — utinam quo citius! — ex misericordia divina largiendam pacem, pro qua sine intermissione, menti Summi Pontificis conformiter tum privatim humili prece, tum publice supplicationum frequentia enixissime imploramus implorabimusque arbitrum et rerum dominatorem, Deum, ut »suae misericordiae memor hoc flagel’ Luc. 21, 10. — 1 Hom. 35. in Evang.