A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

55 Sacrorum Rituum Congregationis Consultores in duas classes seu sectiones sint divisi, alii ad suffragium ferendum in causis beatiticationis et canonizationis, alii pro rebus ad liturgiám et reliquias Sanctorum quoquo modo pertinentibus. Sed nihil prohibet, quominus unus idem- que Consultor in utraque sectione nume­retur. Erit aulem Cardinalis Praefecti eos Nobis proponere ad munus Consultoris assumendos, qui non solum vitae hone­state, sed ea quoque scientia sint instructi, ut idonei ad suffragium in quaestionibus sibi commissis recte ferendum videantur. Igitur qui in primam sectionem ascri­bendi erunt, doctrina, integritae spectati atque aetate provecti homines intelligant onus sibi demandari maximi momenti, in quo cauta diligentia ac magna maturitate procedendum est. Ii vero qui in altera sectione erunt annumerandi, pollere debent in primis scientia liturgiáé, tum rerum affinium, ut historiae, hagiographiae, cantus ecclesia­stici et aliarum huiusmodi. Cum autem difficile admodum sit plures invenire qui in omnibus his excellant, curandum erit, ut nonnulli saltem sint, qui in aliqua ex doctrinis liturgiáé finitimis vere sint ex­cellentes. Itaque, cum ex una parte volumus ut ii omnes, qui in praesenti numerantur Consultores, in eodem munere perseve­rent et primae sectioni maneant adseripti, tum ex alia parte omnes et singulas Com­missiones quae Congregationi sacrorum Rituum hucusque fuerunt adiectae, hoc Nostro Motu-Proprio supprimimus et omnino suppressas declaramus. Dilecto autem Filio Noslro Cardinali huius S. Congregationis Praefecto in man­datis damus ut quamprimum Nobis viros proponat, qui secundum praescripta No­stra possint a Nobis assumi ad munus consultorum sectionis secundae. Hanc vero Nostrae voluntatis decla­rationem volumus et iubemus futuris quo­que temporibus religiosissime in omni­bus et singulis servari, constitutionibus, ordinationibus apostolicis, privilegiis aliis­que contrariis quibuscumque, etiam spe­ciali atque individua mentione dignis, mi­nime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XVI. Januarii anno MCMXIV., Pontifica­tus Nostri undecimo. — PIUS PP. X. Jaurini, die 5-a Martii 1914. I. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Do­mino noslro Pio Papa X. sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorumdemque proscriptioni ac per­missioni in universa christiana repnblica praepositorum et delegatorum, habita in palatio Apostolico Vaticano die 26. Ja­nuarii 1914., damnavit et damnat, pro­scripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Maurice Maeterlinck, Opera omnia. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata at­que proscripta, quocumque loco et idio- mate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X. per me infrascriptum Secre­tarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quo­rum fidem, etc. Nr. 1897 Libri prohibiti.

Next

/
Thumbnails
Contents