A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
39 Nr. 1034 Missae pro populo et servitii choralis. De translatione festorum dierum statuta Motu »Supremi Disciplinae« d. d. 2. Julii 1911., a sacra Congregatione Concilii quaesitum fuit: 1. An quando festum aliquod suppressum incidat in diem Dominicam, aut impeditam festo maioris ritus, curam animarum gerentes teneantur applicare missam pro populo, die in quam idem festum transfertur? 2. An quando festum aliquod transfertur, quoad officium ct missam tamquam in sedem propriam, in aliam diem, in ecclesiis in quibus servitium chorale alternis hebdomadis praestatur, obligatio chori communis, et distributiones, si quae pro eo festo sint, pariter transferantur in eamdem diem? Et in plenariis comitiis, diei 12. loco diei 13. decembris 1913. Emmi Patres respondendum censuerunt: Ad I. Negative. Ad II. Negative, nisi, quoad distributiones ,obstet expressa fundatorum voluntas, statutum particulare, aut legitima consuetudo. Hisce autem relatis Ssmo Domino nostro Pio PP. X. in audientia habita ab infrascripto S. C. Secretario, die 15 eiusdem mensis et anni, Sanctitas Sua sententiam Emorum Patrum in omnibus approbavit. — L. f S. C. Card. Gennari, Praefectus. 0. Giorgi, Secretarius. Jaurini, die 3-a Februarii 1914. Nr. 1035 Additiones et Variationes in Martyro- logio Romano. Inter elogia Festorum mobilium, quae in titulo »Rubricae Martyrologii« inscribuntur, sequentes variationes inducendae sunt: 1. Ante elogium Festum sanctissimi Nominis Jesu ponatur: Sabbato ante Dominicam, quae occurrere potest a die 2 ad 5 Januarii inclusive, et, ea deficiente, die 1 Januarii. 2. Ante elogium Solemnitas sancti Joseph, etc., ponatur: Feria tertia ante Dominicam tertiam post Pascha. 3. Ante elogium Octáva Solemnitátis sancti Joseph, etc., ponatur: Feria tertia ante Dominicam quartam post Pascha. 4. Feria IV post Octavam Pentecostes sequens inscribatur elogium: Festum sanctissimi Corporis Christi. 5. Deinde ponatur: Feria quarta infra Octavam sanctissimi Corporis Christi. Octáva sanctissimi Corporis Christi. 6. Ante elogium Festum sacratissimi Cordis Jesu, ponatur: Feria quinta in Octava sanctissimi Corporis Christi. 7. Supprimantur singula elogia a Feria sexta post Dominicam tertiam Junii usque ad finem tituli. * In titulo Lectiones Propriae de Tempore sequentes fiant variationes: 1. Tertia Lectio sic inscribatur: In die Nativitatis Domini et per Octavam, Lectio. 2. Quarta Lectio inscribatur: In Festo sancti Stephani Protomarty- ris et in die Octava, Lectio. 3. Quinta Lectio inscribatur: In Festo sancti Joannis Evangélistáé et in die Octava, Lectio. 4. Sexta Lectio inscribatur: In Festo sanctorum Innocentium et in die Octava, Lectio. 5. Septima Lectio inscribatur: Dominica infra Octavam Nativitatis Domini et in Vigilia Epiphaniae, Lectio. 6. Octava Lectio supprimatur, et eius loco ponatur cum sua Rubrica Lectio de Festo sanctissimi Nominis Jesu, quae nunc habetur tertio loco inter Lectiones proprias in Festis per annum. 7. Ultimae duae Lectiones sic res pe- ctive inscribantur : In Festo sanctissimi Corporis Christi, et per Octavam, Lectio. Dominica infra Octavam sanctissimi Corporis Christi, Leclio. $ In titulo Lectiones propriae in Festis per annum sequentes fiant variationes: