A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
207 ul parem omnes obtinere debeant in communitate locum, sed eam esse singulorum conditionem, quam sibi quisque suis moribus, nisi res obstiterint, comparavit? Ita. qui tenuiores cum copiosis depugnant, quasi alienas hi bonorum partes occuparint, non contra iustitiam caritatemque tantum, verum etiam contra rationem faciunt, praesertim cum et ipsi possint honesta laboris contentione meliorem sibi fortunam quaerere, si velint. Quae vero quantaqe hoc invidiosum certamen ordinum tum singulis tum communitati civium gignat incommoda, dicere nil attinet. Videmus omnes deplora- musque crebras cessationes ab opere, quibus civilis publicaeque vitae cursus in ministeriis etiam apprime necessariis repente inhiberi solet: item minaces turbas et tumultus, in quibus non raro accidit, ut armis res geratur et humanus effluat eruor. 11. Non hic videtur Nobis argumenta repetere, quibus Socialistarum aliorumque in hoc genere errores manifesto convincuntur. Egit hoc ipsum sapientissime Leo XIII. Decessor Noster in Encyclicis Litteris sane memorandis: vosque, Venerabiles Fratres, pro vestra diligentia curabitis, ut gravissima illa praecepta ne unquam oblivioni dentur, imo in consociationibus ac coelibus catholicorum, in sacris concionibus, in publicis nostrorum scriplis illustrentur docte atque inculcentur, quandocumque res postulaverit Sed potissimum neque enim hoc iterare dubitamus — omni argumentorum ope, quae vel Evangelium, vel ipsa hominis natura, vel publicae privataeque disciplinae ratio suppeditat, studeamus hortari omnes, ut, ex divina caritatis lege, fraternis animis inter se diligant. Cuius quidem amoris non ea certe vis est, ut conditionum, ideoque ordinum distinctionem amoveat, — quod non magis potest fieri, quam ut in corpore animantis una eademque membrorum omnium actio sil ac dignitas — sed tamen efficiet, ut qui loco superiores sunt, demittant se quodammodo ad inferiores; et non solum iuste adversus eos, quod par est, sed benigne, comiter, patienter sese gerant: hi autem illorum et laetentur prosperitate et confidant auxilio; sic prorsus, uti cx familiae eiusdem filiis minor natu maioris patrocinio praesidioque nititur. 12. At enim, Venerabiles Fratres, quae hactenus deplorando persecuti sumus, ea radicem habent altiorem: ac, nisi ad ipsam evellendam studia bonorum incumbant, illud profecto, quod est in votis, id est rerum humanarum stabilis el mansura tranquillitas, non sequatur. Ea quae sit, monstrat Apostolus: Radix . . . omnium malorum est cupiditas.22 Etenim, si quis recte consideret mala, quibus nunc aegrotat humana societas, ex hac stirpe oriuntur omnia. Quandoquidem et perversitate scholarum, quibus aetatula cerea fingitur, et improbitate scriptorum, quibus, quotidie aut per intervalla, imperitae multitudinis mens formatur, et aliarum causa rerum, ad quas opinio popularis exigitur, quando, inquimus, ille infusus est animis perniciosissimus error, non sperandum esse homini sempiternum aevum, in quo beatus sit; hic, hic licei'e ei esse beato, divitiis, honoribus, voluptatibus huius vilae fruendis; nemo mirabitur hos ho mines, natura factos ad beatitatem, ea vi qua ad eorum adeptionem bonorum rapiuntur, eadem quicquid sibi moram in hac re. aut impedimentum fecerit, repellere. Quoniam vero haec bona non aequaliter dispertita sunt in singulos, et quia socialis auctoritatis est prohibere, ne Sí I. Tim. VI. 10.