A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
177 XXIV. Nr. 6426 Litterae apostolicae. BENEDICTUS PP. XV. AD UNIVERSOS ORBIS CATHOLICOS. Ubi primum in beati Petri cathedra constituti sumus, equidem probe conscii, quam impares tanto essemus muneri, arcanum reverentissime adoravimus consilium Dei providentis, qui Nostrae humilitatem personae ad hanc sublimitatem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tamen fidenter administralionem summi Pontificatus suscepisse videmur, dumtaxat divinae benignitatis fiducia suscepimus, minime dubitantes, quin is Nobis opportunam colla- turus esset et virtutem et opem, qui maximum impossuisset onus dignitatis. — Iam ex hoc Apostolico fastigio ut omnem dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit Nos horrore atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spectaculum, cum tantam Europae partem, igni ferroque vastatam, rubescere videremus sanguine Christianorum. Scilicet a Pastore bono, Jesu Christo, cuius obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habemus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis complectamur. Quoniam igitur pro eorum salute, ipsius exemplo Domini, debemus esse ut sumus, parti vel animam ponere, certum ac deliberatum Nobis est, quantum in Nostra erit potestate, nihil facere reliqui, quod ad celerandum huius calamitatis finem pertineat. In praesens autem, — antequam, more institutoque Romanorum Pontificum, sub Initium Apostolatus universos sacrorum Antistites encyclicis appellemus litteris — non possumus quin Decessoris Nostri sanctissimi^t immortali memoria digni, Pii X., extremam illam decedentis excipiamus vocem, quam, in primo huius belli fragore, apostolica ei sollicitudo atque amor humani generis quodammodo expressit. Itaque dum Nos- met ipsi, oculis manibusque ad caelum sublatis, erimus Deo supplices, omnes Ecclesiae filos, praesertim qui sunt sacri ordinis, ut ille perstudiose hortatus est, ita Nos hortamur atque adeo obsecramus, pergant, insistant, contendant, privatim humili prece, publice supplicationum frequentia, arbitrum ac dominatorem rerum implorare Deum, quod suae misericordiae memor, hoc flagellum iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum repetit, deponat. Adsit vero et faveat, pre- ‘ camur, communibus volis Virgo Deipara, cuius beatissimus ortus, hoc ipso concelebratus die, hominum generi laboranti, tamquam aurora pacis, illuxit, cum eum esset paritura, in quo voluit Pater aeternus reconciliare omnia, pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. (Coloss. 1, 20.) Eos autem, qui res temperant populorum, oramus vehementer atque obtestamur, ut iam inducant animum sua omnia dissidia saluti societatis humanae remittere; considerent iam nimis miseriarum et luctuum huic mortali vitae comi-