A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
153 Nr. 5481 De auctore et de modo compositionis epistolae ad Hebraeos. <1 1 ] 1 Ad III. Affirmative ad primam partem, iuxta citalum decretum; negative ad secundam partem; quia per enunciata officia ob plurium petitionem et instantem necessitatem provisum est ad tempus iuxta Motu Proprio Abhinc duos annos et ad mentem decreti approbationis editionis typicae Breviarii Romani, diei 25. Martii 1914. Atque ita rescripsit ac servari mandavit. — Die 7. Augusti 1914. — L. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus. — f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secr. Jaurini, die 5. Septembris, 1914. Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio »De Re Biblica« ita respondendum decrevit. Quaer. I. Utrum dubiis, quae primis saeculis, ob haereticorum imprimis abusum, aliquorum in Occidente animos tenuere circa divinam inspirationem ac Paulinám originem epistolae ad Hebraeos, tanta vis tribuenda sit, ut, attenta perpetua, unanimi ac constanti Orientalium Patrum affirmatione, cui post saeculum IV. totius Occidentalis Ecclesiae plenus accessit consensus; perpensis quoque Summorum Pontificum sacrorumque Conciliorum, Tridentini praesertim actis, nec- non perpetuo Ecclesiae universalis usu, haesitare liceat, eam non solum inter canonicas, — quod de fide definitum est, — verum etiam inter genuinas Apostoli Pauli epistolas certo recensere? Resp. Negative. Quaer. II. Utrum argumenta, quae desumi solent sive ex insolita nominis Pauli absentia et consueti exordii salutationisque omissione in epistola ad Hebraeos, — sive ex eiusdem linguae grae- cae puritate, dictionis ac styli elegantia et perfectione, — sive ex modo quo in ea Vetus Testamentum allegatur et ex eo arguitur, — sive ex differentiis quibusdam, quae inter huius ceterarumque Pauli epistolarum doctrinam exsistere praetenduntur, aliquomodo eiusdem Paulínam originem infirmare valeant; an potius perfecta doctrinae ac sententiarum consensio, admonitionum similitudo, necnon locutionum ac ipsorum verborum concordia, a nonnullis quoque acatholicis celebrata, quae inter eam et reliqua Apostoli Gentium scripta observantur, eadem Paulinám originem commonstrent atque confirment ? Resp. Negative ad primam partem: affirmative ad alteram. Quaer. III. Utrum Paulus Apostolus ita huius epistolae auctor censendus sit. ut necessario affirmari debeat, ipsum eam totam non solum Spiritu Sancto inspirante concepisse et expressisse, verum etiam ea forma donasse qua prostat? Resp. Negative, salvo ulteriori Ecclesiae indicio. Die autem 24. Iunii anni 1914., in audientia infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa, Ssmus D. N. Pius PP. X. praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 24. Iunii 1914. — L. f S. — Laurentius Janssens, 0. S. B., Consultor ab Actis. Jaurini, die 5. Septembris, 1914. Vigore facultatis ab Apostolica Sede ddato 10. Julii a. D. 1914. ad triennium benigne mihi concessae reductiones onerum missarum, licet iam semel reducta fuissent, nec non translationes onerum missarum certis ecclesiis, diebus et altaribus affixorum ad ecclesias, dies et altaria alia a fundatione perdurantibus iisdem 1 Ĺ L i L i i Nr. 5482 Reductio et transla- tioonerum missarum.