A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

125 Nr.4441. Vicarius Capitula­ris munus suum suscepit; valedicit Praesuli discesso; preces praescribit pro novo Pastore. Ordines. XII. Notum sane Venerabili Clero almae dioeceseos nostrae Jaurinensis est, quod Sua Sacratissima Majestas Franciscus Jo- sephus I. gloriosissime regnans Rex apo- stolicus noster, — cujus cor sicut divisio­nes aquarum in manu Domini, — dilectis­simum ac veneratissimum Praesulem No­strum, Excellentissimum ac Reverendissi­mam Dominum Dominum Doctorem Col­legiatum Leopoldum Árpád Várady, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Camerarium ad honores. Insignis Ordinis Francisci Jo- sephi I. Equitem mediae Crucis cum stella, Sodalitatis S. Ladislai Praesident, Socie­tatis S. Stephani Sect. Scient, et Litter. Membrum, cum ex apostolicae Sedis gra­tia almae Dioecesi nostrae inde ab anno 1911. fructuosissime ac laudibus pro- secutissimus praefuisset, die 22-a mensis Aprilis a. c. Archiepiscopum Colocensem et Bácsiensem clementissime nominare, — Sua vero Sanctitas, Pontifex Maximus fe­liciter gubernans, Pius Papa X. in Con­sistorio publico die 25-a mensis Maii a. c. celebrato preconisare benignissime di­gnata sit. Excellentissimus ac Reverendissimus pro moerore animi nostri discedens Prae­sul, inde a temporis momento, quo ad summi Sacerdotii et Pastoris ministerium electus et evectus in Dioecesim nostram intravit, arctissimis suavissimisque vin­culis nobis conjunctus erat. Nostis aeque fratres dilectissimi Eum constanti cura, sollicitudine, caritate et insigni dexteri­tate Ecclesiam nostram et Dioecesim gu­bernasse. Vir erat ad majora natus; sed adhuc majora in exantlatis laboribus pro domo Dei firmanda et animarum salute anhe­labat. Sacrarum aeque ac profanarum scientiarum eruditione cumulatus omni- busque nobis praefulgens, miro eloquen­tiae dono ornatus, verbi divini ad institu­tionem, aedificationem et grande solatium fidelium praedicator indefessus, zelo Dei ejusque Ecclesiae plenus, Pastor anima­rum egregius, vigilantissimus, Pater, Con­siliarius et Dux noster. Cum haec omnia in sinceritate cordis et grato animo referimus, nunquam obli­vioni tradenda, optamus simulque luben- ter contestamur, quod memoria Ejus in alma Dioecesi nostra in benedictione erit. Fundamus preces, fratres dilectissimi, ut Deus et Dominus noster Suam Excel­lentiam Antistitem a nobis moesto et gravi animo discessum, — qui testantibus Lit­teris suis valedictoriis unctione, consiliis solatioque plenis, nostrum in perpetuum memor ac caritate nobis conjunctus im­mortali erit, — assidua protectione regere et conservare dignetur. Vacante modo hoc sede Episcopali, Venerabile Ecclesiae Cathedralis Jauri­nensis Capitulum legibus Concilii Trident. Sess. XXIV. cap. 16. de ref. conformiter, invocato prius Spiritus Sancti auxilio in Sessione sua die ut infra habita, me Vi­carium Capitularem elegit et canonice

Next

/
Thumbnails
Contents