A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

53 torum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia robo­ratis statutis, et consuetudinibus, pivilegiis quoque induitis, et Litteris Apostolicis eis­dem Ordinibus, Congregationibus et Ins­titutis, illorumque personis quomodolibet concessis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis etiamsi de illis eorum- que totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu alia quaevis expressio ha­benda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores prae­sentibus pro sufficienter expressos, ac for­mam in iis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter nominatim et expresse ad effectum praemissorum derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Ut denique praesentes Nostrae, quae ad sin­gula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus, ut praesentium transumptis, vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum et gentium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum, sub an- nulo Piscatoris, die VIII. Martii MCMX1I1, Pontificatus Nostri anno X. — De spe­ciali mandato Ssmi R. Card. Meny Del Val, a Secretis Status. SS. D. N. Pius Papa X. ope praemissa­rum litterarum encyclicarum universis et sin­gulis utriusque sexus christifidelibus, qui hoc vertente anno a Dominica in Albis, ex qua saecularia sollemnia in Ecclesiae pacis memoriam inceperunt, usque ad fe­stivitatem Deiparae Virginis ab Immaculata Conceptione inclusive, sui loci templum vel templa, ab Ordinario semel tantum designanda omnino sexies visitaverint, ibique aliquandiu pro catholicae Ecclesiae atque S. Sedis Apostolicae prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac to­tius fidelium populi pace et unitate iuxta mentem SS. D. N. Pii Papae X. pias ad Deum preces effuderint; ac semel intra praefatum tempus peccata sua confessi, SS. Eucharistiae sacramentum susceperint, atque insuper eleemosynam pro sua quis­que facultate vel in egenos, vel, si malint, ad pias causas erogaverint; plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam clementissime concedere et annuere di­gnatus est, ut eiusmodi indulgentia, semel tantum lucranda, animabus, quae Deo cari­tate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat. SS. D. Noster porro concedere di­gnatus est: a) ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam sta­tionem se receperint, operibus suprascri- ptis peractis et visitata sexies ecclesia cathe- drali vel maiori aut parochiali loci eorum domicilii seu stationis, eandem Indulgen­tiam consequi licite queant; b) ut confessarii ab Ordinariis suis ad- probati Regularibus personis utriusque se­xus, etiam in claustris perpetuo degentibus, necnon aliis quibuscumque sive laicis sive ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, in carcere vel captivitate exsistentibus, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quovis impedimento detentis, qui memo­rata opera, vel aliqua ex iis praestare nequeant, illa opera in alia pietatis opera commutare, vel in aliud proximum tem­pus prorogare possint, eaque iniungere, quae ipsi poenitentes efficere poterunt,

Next

/
Thumbnails
Contents