A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

51 gratia in animorum emolumentum pariter atque in religionis utilitatem quam maxime fruantur. Quare de Omnipotentis Dei mise­ricordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi solvendique potestate, quae Nobis licet immerentibus divinitus data fuit, atque auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardd. Inquisitoribus Generalibus, praesentium tenore omnibus ac singulis utriusque sexus Christifidelibus vel in hac alma Urbe Nostra degentibus, vel advenientibus ad eam, qui hoc vertente anno a Dominica in Albis, ex qua saecularia solemnia in Ecclesiae pacis memoriam incipient, usque ad festi­vitatem Deiparae Virginis ab Immaculata Conceptione inclusive, Basilicas S. Ioan- nis in Laterano, S. Petri Principis Apo­stolorum ac S. Pauli extra muros bis sin­gulas adeant, et ibi aliquamdiu pro Eccle­siae catholicae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro haeresum exstirpatione, et ominum errantium con­versione, pro Christianorum Principum concordia et totius fidelium populi pace et unitate secundum mentem Nostram pre­ces ad Deum effundant, ac semel intra huiusmodi temporis spatium, admissis rite expiatis, caelesti convivio se reficiant, atque insuper eleemosynam pro sua quis­que facultate vel in egenos, vel si malint, ad pias causas erogent, plenissimam om­nium peccatorum Indulgentiam ad instar Iubilaei generalis concedimus et impertimus. Iis vero, qui ad Urbem convenire nequeant, Plenariam eandem largimur Indulgentiam, dummodo sui loci templum vel templa, ab Ordinario semel tantum designanda, pari temporis intervallo, omnino sexies visitent, et alia pietatis opera, quae superius dixi­mus, integre perficiant. Veniam praeterea facimus, ut haec Plenaria Indulgentia etiam animabus, quae Deo in caritate j coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat. Concedimus autem, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem se receperint, operibus suprascriptis peractis, et visitata sexies ecclesia cathedrali vel maiori aut parochiali loci eorum domicilii seu stationis, eandem Indulgentiam consequi licite queant. Regu­laribus vero personis, utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque sive laicis, sive ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, in carcere vel captivitate existentibus, vel aliqua corporis infirmitate, aut alio quovis impedimento detentis, qui memorata opera, vel aliqua ex iis praestare nequeant, ut illa Confessarius in alia pietatis opera com­mutare, vel in aliud proximum tempus prorogare possit, eaque iniungere, quae ipsi poenitentes efficere poterunt, cum fa­cultate etiam dispensandi super Commu­nione cum pueris, qui ad eam nondum admissi fuerint, concedimus item atque indulgemus. Insuper omnibus et singulis Christifidelibus tum laicis, tum ecclesia­sticis saecularibus vel regularibus, ciusvis Ordinis et Instituti, etiam specialiter nomi­nandi, facultatem facimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quembilet pres­byterum Confessarium saecularem seu re­gularem ex actu approbatis, et hac facul­tate fas sit uti etiam monialibus, novitiis, aliisque mulieribus intra claustra degenti­bus, dummodo Confessarius approbatus sit pro monialibus. Talis Confessarius eosdem vel easdem intra dictum temporis spatium ad confessionem apud ipsum pe­ragendam accedentes animo praesens Iubi- laeum consequendi, et reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adimplendi, hac vice et in foro conscientiae dumtaxat ab i excommunicationis, suspensionis, et aliis

Next

/
Thumbnails
Contents