A Győri Püspökség Körlevelei, 1913
Tartalomjegyzék
26 vel singuli vel consociati Christiano glorien- tur nomine, non eos debere, si officii sui meminerint, inimicitias simultatesque alere inter ordines civium, sed pacem caritatemque mutuam. — Causam socialem controversiasque ei causae subjectas de ratione spatioque operae, de modo salarii, de voluntaria cessatione opificum, non mere oeconomicae esse naturae, proptereaquae ejusmodi, quae componi, posthabita Ecclesiae auctoritate, possint, „quum contra verissimum sit eam (quaestionem socialem) moralem in primis et religiosam esse, ob eamque rem ex lege morum potissimum et religionis judicio dirimendam.“1 Jam, quod ad societates operariorum attinet, quamquam iis propositum est commoda hujus vitae comparare sociis, tamen maxime probandae, aqtissimaeque omnium ad veram solidamque sociorum utilitatem illae sunt habendae, quae praecipue religionis catholicae fundamento constitutae sunt et Ecclesiam aperte sequuntur ducem, id quod pluries Nosmet ipsi, ut ex diversis gentibus occassio oblata est, declaravimus. Ex quo illud consequitur, ut consociationes hujusmodi, confessionis, ut ajunt, catholicae, in regionibus catholicorum certe ac praeterea in aliis omnibus, ubicumque per eas variis sociorum necessitatibus consuli posse videatur, instituti atque omni ope adjuvari oporteat. Neque vero, — si de iis consociationibus agitur, quae causam religionis et morum directe aut oblique contingant — res foret quae probari ullo modo posset, in iis ipsis regionibus, quas modo memoravimus fovere et propagare velle consociationes mixtas, id est, quae ex catholicis et acatholicis conflentur. Etenim ut alia omittamus, in magnis sane periculis 1 Epist. Encycl. Graves le communi. ob societates hujus generis versantur aut certe versari possunt nostrorum et integritas Fidei et justa obtemperatio legibus praeceptisque Ecclesiae catholicae: quorum quidem periculorum etiam in pluribus e vestris de hac quaestione responsis, venerabiles fratres, apertam significationem legimus. Nos igitur mere catholicas, quotquot sunt in Germania, sonsociationes opificum periibentur omni ornamus laude, cupimusque bene evenire quidquid nituntur in commodum multitudinis operariae, leatioraque sempereis optamus incrementa. Verumtamen, hoc cum dicimus, non negamus fas esse catholicis — ut meliorem opifici fortunam, aequiorem mercedis et laboris conditionem, quaerant, aut alia quavis honestae utilitatis causa — communiter cum acatholicis, cautione adhibita, laborare pro communi bono. Sed ejus rei gratia, malumus, catholicas societates et acatholicas jungi inter se foedere per illud opportum inventum, quod Cartel dicitur. Hic autem, venerabiles fratres, non pauci a Nobis petitis, ut Syndicatus Christianos qui appellantur, uti hodie in vestris dioecesibus constituti sunt, per Nos vobis tolerare liceat, propterea quod et numerum opificum longe majorem, quam consociationes mere catholicae, complectuntur, et magna, si id non liceret, essent incommoda secutura. Cui Nos petitioni, respicientes pecularem rei catholicae rationem in Germania, putamus concedendum, declaramusque tolerari posse, et permitti catholicis, ut eas quoque societates mixtas, quae in vestris sunt dioecesibus, participent, quoad ex novis rerum adjunctis non desinat hujusmodi tolerantia aut opportuna esse aut justa; ita tamen, si cautiones adhibeantur idoneae ad declinanda pericula, quae in ejus