A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

134 Nr. 8069 De vigi­liis ad reliquias inartyrum persolven­dis in nocte ante dedicatio­nem eccle­siae. sua, has preces perlibenter suscipiens, et gratiam extensionis concessit, et praesens Decretum expediri jussit. Contrariis qui­buscumque non obstantibus. — L. f S. — M. CARD. RAMPOLLA. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Jaurini, die 20-a Septembris 1913. Sacrorum Rituum Congregationi se­quens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fuit; nimirum: Juxta Pontificale Romanum tit. de ec­clesiae dedicatione seu consecratione, celebrandae sunt vigiliae ante Reliquias sanctorum Martyrum quae in altari con­secrando includentur; et canendi Nocturni et Matutinae Laudes in honorem eorun­dem sanctorum; quaeritur: Nocturni et Laudes in casu sumen- dine sunt e novo Psalterio Breviarii Ro­mani per dies hebdomadae disposito; an e Communi plurimorum martyrum ; et quo ritu canendi? Et sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, prae­positae quaestioni ita respondendum cen- suit: „In casu vigiliae persolvantur cum Matutino trium nocturnorum et Laudibus de Communi plurimorum martyrum, sub ritu duplici, cum Oratione de III. loco Deus qui nos, omisso verbo annua, et nominibus reticitis, juxta decretum n. 2888, Cenomanen., 14. Junii 1845.“ Atque ita rescripsit ac declaravit. Die 18. Augusti 1913. — L. f S. — Fr. S. CARD. MART1NELLI, Praefectus, f Pe­trus La Fontaine, Ep. Charyst., Secre- tarius. Jaurini, die 20-a Septembris 1913. A. R. ac Cl. D. Dr. Stephanus Paár Suae Sanctitatis Camerarius hon., S. Sed. Consist. Assessor et professor SS. Theo­logiae nominatus est custos Musaei dioe- cesani. R. D. Josephus Lang cooperator pa­rochiae S. Georgii Sopronii nominatus est professor mil. schola sopr. reali milit. ad defend. patriam Sopronii. R. D. Josephus Steiner cooperator eadem in qualitate translatus est e Lajta- ujfalu ad parochiam S. Georgii Sopronii. R. D. Joannes Gruber cooperator qua talis dispositus est e Sopronszentmárton ad Lajtaujfalu. R. D. Michael Gangi cooperator pari in qualitate translatus est e Sopronkeresz- tur ad Győrnádorváros. R. D. Ignatius Flicker cooperator qua talis dispositus est e Nagymarton ad Sop- ronkeresztur. R. D. Paulus Lang cooperator eadem in qualitate missus est e Rajka ad Nagy­marton. A. RR. DD. Ansgarus Borsiczky, Dr. Rudolphus Ragats, Michael Wagner, Dr. Vendelinus Szabó, Dr. Stephanus Hász nominati sunt censores dioecesani. R. D. Adalbertus Szabady subdiaco- nus nominatus est vicebibliothecarius dioe- cesanus ad interim. Jaurini, die 20-a Septembris 1913. Nr. 8070 Mutatio­nes in Clero. Leopoldus m. p., episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents