A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

117 Iesum Christum diligi, qui vel Sponsam vel Vicarium negligat Christi. Atque ob eam causam malis improborum artibus obnoxius maxime est clerus, qui certe ab officio si discesserit, facile discessio populi consequatur. Contra igitur omnino est laborandum, ut qui sunt e sacro ordine, magis ac magis ita afficiantur erga Eccle­siam Ecclesiaeque Caput, quemadmodum eos in primis decet, id est ut pientissimo studio et ipsi flagrent et alios inflammare cupiant. Iam vero huius ipsius rei gratia institutum esse videmus sacerdotale, de quo loquimur, foedus: cuius qui sunt participes, non ii quidem aliis tenentur officiis, nisi communibus sacerdotum cete­rorum, sed tamen in eis servandis singu­larem quamdam diligentiam profitentur. Illud autem Nobis pergratum est quod ante omnia sibi habent propositum, prae­cepta et monita, quaecumque dederit Ro­manus Pontifex, et sequi volentibus ani­mis et studiose inculcare aliis; item quod promittunt se ex omnibus Catholicorum scriptionibus, quae vel quotidie vel in dies certos vulgari sulent, eas omni ope adiuturos, quae causam Religionis aperte, duce apostolica Sede, tueantur. Quod vero hanc inopiam considerantes, in qua Vicarius Christi versatur, ad eam suble­vandam non satis habent quotannis reser­vare aliquid, sed sponsione se obligant, peculiarem sane merentur cum a Nobis laudem tum mercedem a Deo. — Qua­propter ut gratum his dilectis filiis testare­mur animum, simulque ut fructuosior eva­deret eorum opera, de spirituali Ecclesiae thesauro, cuius penes Nos est dispensatio, plura nuper, ut nosti, eis indulgendo tri­buimus. Nunc scias consilium universo foederi moderando ita compositum, ut significasti, Nobis probari a Nobisque ratum haberi. Iam, quod reliquum est, Deum rogantes ut rei tam bene auspi­catae faveat, caelestium munerum auspicem ac praecipuae benevolentiae Nostrae te­stem, apostolicam benedictionem tibi, di­lecte Fili Noster, et omnibus quotquot sunt et erunt de sacerdotali hoc foedere, amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXVIII mensis április MCMXIII, Pontifi­catus Nostri anno decimo. PIUS PP. X. Jaurini die 15-a Julii 1913. Die 12. Junii 1913. Ssmmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, be­nigne declaravit, Indulgentias et faculta­tes ad Indulgentias spectantes, quibus ditatum est Sacerdotum ex quavis natione foedus pro Pontifice et Ecclesia, quibus­que innuitur in apostolicis Litteris d. d. 28. mensis Aprilis 1913., esse se­quentes : 1. Facultas Benedictionem Papalem impertiendi semel in anno, in fine con­cionum temporis Quadragesimae, vel Mis­sionum vel spiritualium exercitiorum, cum Crucifixo et unico crucis signo, dummodo eodem die eodemque loco Episcopus si­milem non impertiat, cum adnexa plena­ria indulgentia, animabus defunctorum etiam applicabili, ab iis adquirenda, qui eiusmodi Benedictionem confessi ac S. Communione refecti acceperint, et ad mentem Summi Pontificis pie oraverint. 2. Privilegium altaris in suffragium ani­mae illius defuncti pro quo applicatur Missa, ter in hebdomada, dummodo sacerdos consociatus simile privilegium aliunde non obtinuerit. 3. Indulgentia plenaria, etiam anima­bus in Purgatorio degentibus profutura, a sacerdotibus consociatis toties lucranda, Nr. 5890 Decretum seu Declaratio de Indul­gentiis Sa­cerdotali foederi „Pro Pon­tifice et Ecclesia“ concessis.

Next

/
Thumbnails
Contents