A Győri Püspökség Körlevelei, 1912

Tartalomjegyzék

5 Nr. 775. Allocutio SS Dmni Pii PP. X in consi­storio die 27. No­vembris 1911. habita. Venerabiles Fratres ! Gratum quidem est, quod satis longo post intervallo licet Nobis amplissimum Ordinem vestrum alloqui praesentem, cui sane omnia, quaecunque vel laeta vel tristia Nobis accidunt, scimus, ob singu­larem vestram Nobiscum coniunctionem, esse communia. Iam diu enim habuimus in animo vos convocare, ut coram de iis ageremus, quae Nos in gubernanda per medias tot difficultates Ecclesia Jesu Chri­sti maxime sollicitant: sed nostis, Venera­biles Fratres, quae Nos causae rem in hunc diem differe compulerint. Quamquam opem Dei ad sustinendas vires, ad con- sulandos labores Ecclesiae militantis ex­perimur assiduam : sed tamen non possu­mus, quin simul has tantas acerbitates temporum sentiamus. Annus enimvero, qui iam est in exitu, peculiarem in modum Nobis luctuosus fuit: id plane omnes intelligunt. Equidem non in hoc immorabimur, quanto Nos maerore itemque filios, quotquot ubique sunt, Ecclesiae devotos affecerit clamosa illa commemoratio celebratioque factorum, unde tam multa tamque gravia vulnera, quanta usque adhuc inusta sunt juribus Sedis Apostolicae nemo ignorat esse pro­tecte. Neque enim satis esse visum est eventus tales publicis commemorari sol­lemnibus : placuit iniuriosam rerum me­moriam iniuriis celebrari novis, importu­nas anno vertente declarationes odii in fidem catholicam saepius iterando: quod maxima cum offensione totius catholici nominis factum esse quis negaverit? Atqui summum bonorum decusque praecipuum dilectissimae Nobis Italiae hac Fide con- tenitur, quae et mirifice eam ad omnes humanitatis artes excoluit, et sicut ante- actis temporibus, ita in posterum pacem et prosperitatem ei parere sola potest. Ceterum, quando in hac sacerrima Urbe incredibilis quaedam impunitas hostibus Religionis datur, quid mirum si secta im­proba, qua nihil Deo christianaeque sa­pientiae est inimicius, coetus suos nefarios paene sub oculis Nostris egit ? Si fidem Christi, si doctrinas Ecclesiae, si Romani Pontificis auctoritatem vulgo per diaria atque in triviis, vel ab ipsis etiam ma­gistratibus, haberi ludibrio, contnmeliisque onerari vidimus ? At non intra romana moenia et in finibus Italiae improborum adversus Eccle­siam impetus restiterunt. Scitis, Venerabi­les Fratres, regno Lusitaniae in Rempub- licam converso, violentam illic tempesta­tem invidiae et calamitatem incidisse in rem catholicam ; nec ignoratis eam rerum conversionem factam esse ductu et aus­piciis ejusdem illius sectae, quam diximus; ipsa enim hoc profiteri non debitat; et factam quidem specie novandi formán rei publicae sed reapse ad facilius opprimen­dam Religionem Nos, ut Apostolicum officium postulabat, legem de Civitate et Ecclesiae dissociandis in luce orbis terra­rum reiecimus et damnavimus, illud vide­

Next

/
Thumbnails
Contents