A Győri Püspökség Körlevelei, 1912
Tartalomjegyzék
60 »Beatissime Pater! Card. Archiepisco- pus Strigoniensis i nomine etiam Episcoporum Regni Ungarici Sanctitati Vestrae humiliter exponit: Facultas, quam per Rescriptum S. Congregationis Concilii diei 11. Januarii 1909. impetravit, nempe extendendi ad exercitum Hungaricum defendendae patriae et defensores legum financialium indultum quoad abstinentiam concessum exercitui communi Austriaco-Hungarico, iam expiravit. Etenim petita extensio data fuit citato induito perdurante: hoc autem in favorem exercitus communis Austriaco- Hungarici iuxta breve diei 18. Decembris 1891. 'concessum fuit Vicario Castrensi, Episcopo Colomanno Belopotoczky durante cius munere. Cum autem praefatus Vicarius Castrensis muneri suo abdicavit, valor prioris < indulti pariter expiravit. In favorem ergo subditorum catholicorum exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum financialium iterum humillime praefatus Card. Archi- cpiscopus deprecatur S. V. ut dignetur benignissime concedere ut iisdem liceat carnibus vesci omnibus diebus abstinentiae et ieiunii exceptis solummodo Vigilia Nativitatis et feria VI. in Parasceve, ita tamen, ut omnibus diebus abstinentialibus Quadragesimae et diebus ieiunialibus et simul abstinentialibus per annum non liceat in eadem comestione carnes cum piscibus miscere. Liceat porro iisdem respectu ad onerosum eorumdem servitium omnibus diebus ieiunialibus et abstinentialibus pluries in die satiari. Liceat demum omnibus ad familiam eorum pertinentibus eadem dispensatione uti, excepto tamen quod diebus ieiunialibus ad unam satietatem servandam obligentur. Die 1. Februarii 1912. S. Congr. Concilii Tridentini Interpres, auctoritate Ssmi Domini Nostri Pii P. P. X. attentis expositis, benigne tribuit Cardinali Archiepi- scopo Strigonien. Oratori facultates in- dulgendi et dispensandi juxta petita per quinquennium servata in reliquis forma Rescr. praecedenti. — L. S. — C. Card. Gennari, Praef., O. Giorgi, Secrius.« Fundamento igitur hujus rescripti in- dulgeo et dispenso in disciplina jejunii ac abstinentiae ad quinquennium cum subditis catholicis exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum financialium ita: ut 1. carnibus vesci valeant omnibus diebus abstinentiae ac jejunii, exceptis solummodo Vigilia Nativitatis Domini Nostri et Feria VI. in Parasceve ita tamen, ut omnibus diebus abstinentialibus Quadragesimae et diebus jejunialibus et simul abstinentialibus per annum non liceat in eadem comestione carnes cum piscibus miscere; ut 2. liceat iisdem respectu ad onerosum eorundem servitium omnibus diebus jejunialibus et abstinentialibus pluries in die satiari; ut 3. liceat omnibus ad familias eorundem pertinentibus eadem dispensatione uti excepto tamen, quod diebus jejunialibus ad unicam satietatem servandam obligentur. Haec ad notitiam Illustritatis Vestrae perferens profunda cum veneratione persisto Budapestini, die 22. Februarii 1912. humillimus frater in Xto Claudius Card. Vas zary, Princeps Primas Hungáriáé, Archiepiscopus Strigoniensis. Jaurini, die 1-a Aprilis 1912. Az Országos Katholikus Szövetség — Budapest, IV., Ferenciek-tere 7., III. L., I. cm, 8. Rómába nagyszabású orszá2449. sz, Római zarándoklat ajánlása.