A Győri Püspökség Körlevelei, 1911

Tartalomjegyzék

21 defuit testimonium; nam qui sacrilegi huius facinoris princeps auctor fuit, pseudo- episcopus quidam Arnoldus Harris Mathew, litteris tumoris plenis ad Nos datis, illud plane confirmare veritus non est. Qui quidem insuper Archiepiscopi Anglo-Catholici Londinensis titulum sibi arrogare non dubitavit. Ad vos igitur, primum, Dilecti Filii, de quorum religiosa et devota erga Nos voluntate semper et illustria testimonia excepimus, animum et sollicitudinem Nostram convertentes, vehementer hortamur in Domino, ut ab eorum fraudibus et insidiis sedulo caveatis. Dein vero, ne muneri Nostro deesse videamur, Decessorum Nostrorum exemplis inhaerentes praefatam consecrationem illegitimam, sacrilegem atque omnino contra huius Sanctae Sedis mandata Sacrorumque Canonum sanctionem factam edicimus. Supra nominatos, demum, sacerdotes Arnoldum Harris Mathew, Herbertum Ignatium Beale et Arthurum Guillelmum Howarth, ceterosque omnesqui nefario huic crimini operam, consilium, consensum praebuerunt, auctoritate Omnipotentis Dei, excommunicamus, anathematizamus atque ab Ecclesiae communione segregatos ac prorsus schismaticos habendos et a Catholicis universis et praesertim a vobis vitandos esse praecipimus et solemniter declaramus. Quam acrem quidem, sed omnino necessariam medicinam adhibentes, vos pariter, Dilecti Filii, adhortamur, ut fervidas preces vestras Nostris adiiciatis, Deum obsecrantes, ut hos infeliciter errantes ad Christi ovile et ad salutis portum miseri­corditer dignetur reducere. Quod ut efficacius, Deo adiuvante, consequi possitis, Apostolicam benedic­tionem vobis ex animo impertimur. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XI. Februarii MCMXI, Pontificatus Nostri anno octavo. Pius Papa X. Jaurini, die 25-a Aprilis 1911. Propositis huic sacrae Congregationi Consistoriali, quae sequuntur, dubiis, id est: I. utrum alumni Religiosi maioribus ordinibus initiandi teneantur dare iusiurandum a Motu-proprio Sacrorum Antistitum praescriptum coram Episcopo ordines conferente, an coram moderatore religioso; II. coram quonam idem iusiurandum praestare debeant Religiosi, qui con­fessionibus excipiendis et sacris concionibus habendis destinantur; III. in quibusnam tabulariis adservanda sint documenta iusiurandi a superius memoratis Religiosis dati. SSmus Dominus noster Pius PP. X, in audientia die 16. Decembris 1910 Cardinali Secretario eiusdem Sacrae Congregationis concessa, mandavit ut respondeatur; ad I. affirmative ad primam partem, negative ad secundam; ad II. coram eo, a quo approbationem confessionibus excipiendis et sacris concionibus habendis obtinent. Nr. 2173. Circa iusiurandum a Motu Proprio .Sacrorum Antistitum“ praescriptum.

Next

/
Thumbnails
Contents