A Győri Püspökség Körlevelei, 1910
Tartalomjegyzék
139 XIV. #3. Declarationes S. Congregationis Consistorialis circa iusiurandum a motu proprio »Sacrorum Antistitum« praescriptum hisce communico. »Ad hanc sacram Congregationem proposita sunt quae sequuntur dubia circa Motum Proprium Sacrorum Antistitum, die i. Septembris proxime lapsi editum, nimirum: I. utrum qui, in praesenti, plura obtinent officia vel beneficia, unum dumtaxat iusiurandum praestare possint, an tot iuramenta emittere teneantur, quot possident officia vel beneficia; II. coram quo Moderatores generales Ordinum aut congregationum religiosarum praestare debeant eiusmodi iusiurandum; III. an Vicarius generalis delegari possit ab Episcopo, generali modo, ad iusiurandum excipiendum ; IV. utrum iuramenti formula, pluribus simul convenientibus, ab omnibus singillatim legenda sit, an vero sufficiat, ut ab aliquo ex eis recitetur; V. an quotannis teneantur renovare iusiurandum vicarii parochiales, con- fessarii et sacri concionatores, quibus facultas singulis annis prorogatur; VI. utrum parochi, in locis a residentia Episcopi dissitis, teneantur emittere iuramentum coram Vicariis foraneis, an sufficiat ut ad Episcopum remittant iusiurandi formulam ab ipsis subsignatam; VII. an novi beneficiarii debeant subscribere formulam tum professionis fidei tum iusiurandi. SSmus Dominus Noster Pius PP. X., in audientia die 21. Octobris i9io# Emmo Cardinali Secretario sacrae Congregationis Consistorialis concessa, mandavit ut respondeatur: ad I. sufficere unum iusiurandum, sed de eodem prius praestito fides exhibenda est ei, qui ius habet aliud exigendi iuramentum; ad II. Moderatores generales, qui actu Ordini vel Congregationi vel Instituto praesunt, coram Patribus sui Definitorii, sive Assistentibus sive Consiliariis generalibus; Moderatores autem generales, qui in posterum eligentur, coram Praeside capituli generalis; ad III. affirmative postquam ipse, in manibus Episcopi iusiurandum praestiterit; ad IV. sufficere, ut formula iuramenti ab uno recitata, a ceteris singulis, iureiurando emisso, formula ipsa subscribatur; Nr. 7352. Declarationes S. Congr. Consist, circa iusiurandum a motu proprio „Sacrorum Antistitum“ praescriptum.