A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

128 num institutonimque eccleasticorum supremis Magistris religiosissime servanda, rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I. mensis Septembris, anno MDCCCCX., Pontificatus Nostri octavo. — PIUS PP. X. Datum Jaurini, die 12-a mensis Novembris 1910. Nr. 6926. Declarationes circa motum proprium .Sacrorum Antistitum“. Propositis ad hanc Sacram Congregationem quae sequuntur dubiis circa Motum proprium Sacrorum Antistitum, datum die prima mensis huius: I. An praeceptum quod nemo theologiae laurea sit donandus, nisi prius in philosophicis disciplinis lauream obtinuerit, vel saltem de curriculo in philosophia scholastica absoluto certum praebuerit testimonium stricte sit observandum? II. An praescriptio Consilium vigilantiae altero quoque mense congre­gandi sit item stricte intelligenda? III. An tamen ii, qui Consilium vigilantiae constituunt, si longe distent a civitate episcopali et legitime impediti sint ab interveniendo, possint, adducta causa impedimenti, scripto transmittere relationem suam? IV. An prohibitio alumnis in seminariis et ecclesiasticis collegiis facta legendi diaria quaevis et commentaria quantumvis optima etiam ad iuvenes regula­res in monasteriis et in congregationibus studiis operam dantes extendatur? V. An quotannis doctores in seminariis teneantur textum, quem sibi quis­que in docendo proposuerit, vel tractandas quaestiones, sive theses, Episcopis exhi­bere, et ineunte anno iusiurandum dare? VI. An idem quotannis praestare debeant suis moderatoribus doctores seu lectores in ordinibus religiosis ante auspicandas praelectiones? VII. An ad iusiurandum praestandum teneantur confessarii et sacri con- cionatores iamdudum adprobati, et parochi, beneficiarii atque canonici in posessione beneficii, nec non officiales omnes in curiis episcopalibus et romanis congregationi­bus vel tribunalibus, religiosarumque familiarum et congregationum moderatores, qui in praesenti sunt in officio? VIII. An in casibus particularibus, data iusta causa, Episcopi et Modera­tores ordinum et congregationum religiosarum delegare possint ad recipiendum iuramentum sacerdotem aliquem sive saecularem sive regularem in aliqua dignitate vel officio constitutum? IX. An ad Sanctum Officium sint deferendi non solum qui iusiurandum violaverint, sed etiam, qui iurisiurandi formulam subscribere renuerint? X. An Episcopi et Moderatores regularium possint commendationis litteras absque nota concedere suis subditis, qui alicubi a praedicatione fuerint prohibiti? XI. An invitari possint sacri oratores, qui in aliquo loco ab Episcopis fuerint improbati? SSmus Dominus Noster in audientia die 24. huius mensis Emmo Cardinali Secretario Sacrae Congregationis Consistorialis concessa respondendum mandavit:

Next

/
Thumbnails
Contents