A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

I2Ó sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victri­cemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multat Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta divina enunciant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, langue­scere et frigere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eandemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.2 Quamquam hoc etiam prudentioribus assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam; id quod Augustinus pervidit diserteque arguit,8 atque res ipsa confirmat praestantis- simorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consuetudini piae- que meditationi se praecipue debere, grati Deo, affirmarunt.«4 »En igitur eloquentiae sacrae fons facile princeps, Biblia. Sed qui ad nova exempla componuntur praecones, dicendi copiam non e fonte hauriunt aquae vivae, sed abusu haud sane ferendo, se ad humanae sapientiae cisternas dissipatas con­vertunt, et seposita doctrina divinitus inspirata, vel Ecclesiae Patrum et Conciliorum, toti sunt in profanorum recentiorumque atque adeo viventium scriptorum nominibus sententiisque proferendis: quae sane sententiae saepe interpretationibus ansam prae­bent, aut ambiguis aut valde periculosis. — »Alterum offensionis caput iniiciunt qui ita de rebus religionis disserunt, quasi omnia caducae huius vitae emolumentis com­modisque metiantur, futurae ac sempiternae pene obliti; qui fructus quidem a Chri­stiana religione illatos hominum societati praeclare persequuntur, officia vero ab iisdem servanda dissimulant; Christi Servatoris unam efferunt caritatem; iustitiam silent. Inde istius praedicationis exiguus fructus, qua audita profanus homo persua­sionem secumfert, etiam non mutatis moribus se fore Christianum, dum dicat: Credo in Christum Iesum.«6 — Verum, quid ipsorum interest fructus colligere? Non id sane propositum habent, sed illud maxime, ut auditorum prurientes auribus iisdem assententur; dumque templa referta videant, vacuos animos remanere patiuntur. Hac nempe de causa mentionem iniiciunt nullam de peccato, de novissimis, aliisque maximi momenti rebus, sed in eo toti sunt ut verba placentia effundant, tribunicia magis et profana eloquentia quam apostolica et sacra, ut clamores plaususque aucu­pentur; contra quos ita Hieronymus: Docente in Ecclesia te, non clamor populir sed gemitus suscitetur: auditorum lacrimae laudes tuae sint.6 Quo fit ut istorum conciones, quum in sacris aedibus tum extra, scenicum quendam apparatum exhi­beant, omnemque speciem sanctitatis et efficaciam adimant. Hinc ab auribus populi et plurium etiam e clero migravit voluptas omnis quae a divino verbo hauritur;, hinc bonis omnibus iniectae offensiones; hinc vel admodum exiguus, vel plane nullus 1 1 I. Thess. I. 5. — 2 Hebr. IV. 12. — 8 De Doctr. Christ. IV. 6, 7. — 4 Litt, encycl. De Studiis Script. Sacr., XVIII. nov. MDCCCXC1II. — 6 Card. BAUSA, Archiep. Florentln., ad iuniorem clerum, 1892. — 6 Ad Nepotian.

Next

/
Thumbnails
Contents