A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

118 visum est ad universas dioeceses proferre, quod Umbrorum Episcopi,1 ante annos plures, pro suis prudentissime decreverunt. Ad errores, sic illi, iam diffusos expel­lendos atque ad impediendum quominus ulterius divulgentur, aut adhuc extent impietatis magistri per quos perniciosi perpetuentur effectus, qui ex illa divul­gatione manarunt; sacer Conventus, sancti Caroli Borromaei vestigiis inhaerens, institui in unaquaque dioecesi decernit probatorum utriusque cleri consilium, cuius sit pervigilare an et quibus artibus novi errores serpant aut dissemi­nentur atque Episcopum de hisce docere, ut collatis consiliis remedia capiat, quibus id mali ipso suo initio extingui possit, ne ad animarum perniciem magis magisque diffundatur, vel quod peius est in dies confirmetur et crescat. — Tale igitur consilium, quod a vigilantia dici placet, in singulis dioecesibus institui quam­primum decernimus. Viri, qui in illud adsciscantur, eo fere modo cooptabuntur, quo supra de censoribus statuimus. Altero quoque mense statoque die cum Episcopo convenient: quae tractarint decreverint, ea arcani lege custodiundo. Officii munere haec sibi demandata habeant. Modernismi indicia ac vestigia tam in libris quam in magisteriis pervestigent vigilanter; pro cleri iuventaeque incolumitate, prudenter sed prompte et efficaciter praescribant. — Vocum novitatem caveant, meminerintque Leonis XIII. monita: Probari non posse in catholicorum scriptis eam dicendi rationem quae, pravae novitati studens, pietatem fidelium ridere videatur, loqua- turque novum Christianae vitae ordinem, novas Ecclesiae praeceptiones, nova moderni animi desideria, novam socialem cleri vocationem, novam christianam humanitatem, aliaque id genus multa* Haec in libris praelectionibusque ne patian­tur. — Libros ne negligant, in quibus piae cuiusque loci traditiones aut sacrae Reliquiae tractantur. Neu sinant eiusmodi quaestiones agitari in ephemeridibus vel in commentariis fovendae pietati destinatis, nec verbis ludibrium aut despectum sapientibus, nec stabilibus sententiis, praesertim, ut fere accidit, si quae affirmantur probabilitatis fines non excedunt vel praeiudicatis nituntur opinionibus. — De sacris Reliquiis haec teneantur. Si Episcopi, qui uni in hac re possunt, certo norint Reli­quiam esse subditiciam, fidelium cultu removeant. Si Reliquiae cuiuspiam auctori­tates, ob civiles forte perturbationes vel alio quovis casu, interierint; ne publice ea proponatur nisi rite ab Episcopo recognita. Praescriptionis argumentum vel fundatae praesumptionis tunc tantum valebit, si cultus antiquitate commendetur, nimirum pro decreto, anno MDCCCXCVI. a sacro Consilio indulgentiis sacrisque Reliquiis cogno­scendis edito, quo edicitur: Reliquias antiquas conservandas esse in ea venera­tione in qua hactenus fuerunt, nisi in casu particulari certa adsint argumenta eas falsas vel supposititias esse. — Quum autem de piis traditionibus iudicium fuerit, illud meminisse oportet: Ecclesiam tanta in hac re uti prudentia, ut traditio­nes eiusmodi ne scripto narrari permittat nisi cautione multa adhibita praemissaque declaratione ab Urbano VIII. sancita; quod etsi rite fiat, non tamen facti veritatem adserit, sed, nisi humana ad credendum argumenta desint, credi modo non prohi­bet. Sic plane sacrum Consilium legitimis ritibus tuendis, abhinc annis triginta, 1 Act. Consess. Epp. Umbriae, novembri MDCCCXLIX., tit. II., art. 6. — * Instruet. S. C. NN. EE. EE.,. XXVII. ian. MCMII.

Next

/
Thumbnails
Contents