A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
97 XII. Pius PP. X. — Ad perpetuam rei memoriam. — Dilectus filius, Maria Eduardus Mott, sacerdos congregationis Missionis, atque alter a moderatore generali associationis sacerdotalis Reparationis, retulit ad Nos, inter sodales frugiferae hujus associationis non paucos reperiri, qui, ut reparationem tam gravibus pro Ecclesia Dei temporibus maxime necessariam curent, sesemetipsos immolandos Deo, quasi piaculares hostias offerant. Hoc quidem summum christianae pietatis officium debita laude dignum Nobis visum est, in exhortatione enim, quam pro catholico clero, die IV. Augusti mensis, anno superiore edidimus, declarare non dubitavimus, »haud paucas esse generosioris virtutis animas, quae, ob eandem« reparationis causam, sese victimas Deo votivas non intermissa contentione exhiberent,« atque hoc quidem jucundum Nobis accidere. Verum, ut hae voluntariae hostiae (quae, ut mos est in associatione memorata, ceteris sodalibus ignotae, soli Deo cognitae sunt) in ardua, quam ingressae sunt, via alacrius pergere studeant, enixas Nobis suprarecen- situs sacerdos generalis subdirector preces humiliter adhibuit, ut sodales, qui tantum opus susceperint, indulgentiarum praesidio munire, de apostolica benignitate, velimus. Nos autem, precibus his, quantum in Domino possumus, annuere volentes, presbyteris sodalibus associationis sacerdotalis Reparationis, nunc et in posterum ubique terrarum exsistentibus, qui sese Deo, uti supra diximus, victimas piaculares exhibeant, quo per annum die, vere poenitentes et confessi ac sacra communione refecti, ac sui in victimas oblationem renovantes, quinque crucifixi Domini vulnera devote osculaverint, plenariam semel quovis mense per unumquemque lucrandam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus christifidelium in Purgatorio detendis per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus ac largimur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IX. Julii MCMIX. Pontificatus Nostri anno sexto; (L. f S.) R. Card. Merry Del Val, a secretis Status. Datum Jaurini die 30-a Novembris 1909. Nr. 6678. Conceditur indulgentia presbyteris sodalibus Reparationis sacerdotalis sui oblationem in victimas rennvan- tibus. — Litterae Aposto- licae 19. Julii 1909. Ad S. Congregationem Concilii sequens circa abstinentiam propositum fuit dubium: »Cum festum Annuntiationis B. M. V. occurrens anno proximo in feriam VI. in Parasceve, transferatur etiam cum feriatione in feriam II. post Dominicam Nr. 6679. Circa abstinentiam a carnibus in