A Győri Püspökség Körlevelei, 1909

88 hentibus«, ita sit intelligendum, ut in quovis casu ambo coniuges debeant esse nati in Germania, seu respective in regno Hungáriáé. II. An post extensionem Constitutionis Provida ad regnum Hungáriáé, Germaniam inter et Hungáriám, quoad validitatem clandestinorum mixtorum matri­moniorum, reciproca relatio habeatur, ita ut duo coniuges nati ambo in Germania matrimonium mixtum clandestinum valide ineant etiam in regno Hungáriáé, et, vice- versa, nati ambo in regno Hungáriáé valide contrahant clandestino quoque modo in Germania. III. Num saltem natus in Germania cum nato in regno Hungáriáé mixtum matrimonium valide ineat sive in Germania sive in regno Hungáriáé, Et Emi Patres ad huiusmodi dubia ita respondendum censuerunt: Ad I. Affirmative. Ad II. Negative. Ad III. Negative. D. Card. Ferrata, Praefectus. L. -j- S. Ph. Giustini, Secretarius. Datum Jaurini die 25-a Augusti 1909. Nr. 4948. Decretum quo speciales clau­sulae appo- numurindulto saecularizatio- nis viris reli­giosis dein­ceps conce­dendo. Quum minoris esse soleat aedificationis, salvis extraordinariis nonnullis casibus, quod in officiis dioecesanis eminere conspiciantur, qui, vel in aliquo Ordine regulari vota solemnia professi, indultum saecularizationis sive perpetuae sive ad tempus obtinuerint, vel in Instituto aliquo religioso, emissis votis perpetuis, ab istis dispensati luerint; ne alii inde Religiosi induci possint, ut varios egrediendi claustra praetextus exquirant, quod nimis frequens accidere experientia docet, sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus decernere dignatus est, ut omnibus deinceps rescriptis, quibus saecularizatio perpetua vel ad tempus, aut votorum perpetuorum relaxatio, prout supra, sacerdotibus et clericis in sacris ordinibus constitutis conce­ditur, adnexae intendantur, licet non expressae, sequentes clausulae, quarum dispen­satio Sanctae Sedi reservatur: Vetitis, absque novo et speciali Sanctae Sedis induito: i.° quolibet officio, et quoad eos qui ad beneficia habilitati sunt, quolibet beneficio in basilicis maioribus vel minoribus, et in ecclesiis cathedralibus; 2.0 quolibet magisterio et officio in seminariis clericalibus maioribus et minoribus aliisque Institutis, in quibus clerici educantur, nec non in Universitatibus et Institutis, quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos in re philosophica, theologica et canonica; 3.0 quocumque officio vel munere in Curiis episcopalibus; 4.0 officio Visitatoris et Moderatoris domorum Religiosorum utriusque sexus, etiamsi agatur de congregationibus mere dioecesanis ; 5.0 habituali domicilio in locis, ubi exstat conventus, vel domus religiosa Provinciae, vel Missionis, cui sacerdos vel clericus saecularizatus, vel a votis per­petuis solutus, ut supra, adscriptus erat.

Next

/
Thumbnails
Contents