A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
64 Nr. 3386. Festum S.Paulini evehitur ad ritum duplicem minorem. Nr. 3387. Conceditur indulgentia annulum cardinalium et episcoporum osculantibus. Nr. 3388. Verianda et addenda in martyrologio Romano. Sacerdoti similiter, qui una vice ex aere proprio in capsam pii Operis summam intulerit quae illam aequet quam mille adscripti solverint, ut sua naturali durante vita praedicta facultate gaudere possit ac valeat praesentium tenore concedimus. Praesentibus perpetuo valituris. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 1. Februarii MDCCCCVIII. Pontificatus Nostri Anno Quinto. Loc. Sig. Card. Merry del Val ex Secretis Status. Concordat cum originali. Lugd., die 7-a Martii 1908. in festo Sti Thomae Aquinatis -J- Petrus Card. Coullié, Arch. Lugd. et Vienn. Galliarum Primas. Loc. Sig. Jaurini die 8-a Junii 1909. Sanctissimus D. N. Pius PP. X. ope Brevis ad III. ac Rss. Episcopum Nolanum sub annulo Piscatoris die 18-a Septembris 1908 directi, festum S. Pau- lini Episcopi ad ritum duplicis minoris in universa Ecclesia elevare dignatus est. Verba dispositionis Apostolicae horsum spectantia sunt haec: »Peculiari devotionis sensu ducti, quo tantum Sanctum prosequimur et recolimus liturgici quoque cultus decorem extendere atque amplificare volentes apostolica Nostra auctoritate, tenore praesentium edicimus, ut festum ipsius sancti Episcopi, quod hucusque ritus simplicis fuit, evehatur in Ecclesia universa ad festum ritus duplicis, celebrandum singulis in posterum annis die vigesima secundi mensis Junii.« Quod pro statu notitiae et directionis publicatur. Jaurini, die 8-a Junii 1909. Die 18 Martii 1909. SSmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, universis christifidelibus, corde saltem contrito ac devote, annulum EE. PP. Cardinalium vel RR. PP. Archiepi- scoporum et Episcoporum deosculantibus, indulgentiam quinquaginta dierum defunctis quoque adplicabilem, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — Aloisius Can. Giambene, Substitutus pro indulgentiis. Jaurini, die 8-a Junii 1909. lertio Idus Februarii (n Feb.). Lapurdi, in Gallia, Apparitio beatae Mariae Virginis Immuculatae. In Africa, natalis sanctorum . . . Pridie Idus Februarii (12 Feb.). In Hetruria, apud Montem Senarium, sanctorum septem fundatorum Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis, qui post asperrimum vitae genus, meritis et prodigiis clari, praetiosam in Domino mortem obierunt. Quos autem in vita unus verae fraternitatis spiritus sociavit, et indivisa post obitum populi veneratio prosecuta est, Leo decimustertius una pariter sanctorum fastis accensuit.