A Győri Püspökség Körlevelei, 1908

Tartalomjegyzék

96 2. Nec pauciores defectus inveniuntur in recursibus, quando significari oportet, an dispensatio urgens sit. Notum enim habeant DD. Parochi, me in impedimentis gradum II. consanguinitatis vel affinitatis attingentibus, vigore facultatis apostolicae pro 25. casibus concessae dispensare tunc solummodo valere, si dispensatio urgens sit seu si tempus non suppetat ad S. Sedem Apostolicam recurrendi. Quamobrem Domini Parochi in his casibus clare designare debent terminum, ultra quem dispensatio absque gravis mali periculo (e. gr. actus civilis) differri nequeat. 3. Quod autem recursus pro dispensatione in mixta religione exhibitos attinet: monentur Domini Parochi, me neque in his casibus dispensare posse absque justis gravibusque causis, quae in ipso etiam facultatis meae instrumento expresse requiruntur. Reversales, quae sic dicuntur, de prolibus nempe catholice educandis, pertinent quidem ad cautionas seu conditiones ab ecclesia postulatas, sed causam dispensandi per se nondum constituunt. Itaque nulla dispensandi causa invenitur e. gr. in hujusmodi verbis : »Ora­tores de prolibus utriusque sexus catholice educandis contractum inieiunt; quapropter precor, ut cum illis in mixta religione dispensare dignetur«, vel »Quoniam orator acatholicus reversales dedit: humillime peto ut etc.« * His igitur, quae dicta sunt solertiae vestrae commendatis spero fore, ut recursus dispensatio nales in futurum majori cum cura, haud quidem multis sed accuratis verbis exarentur. Jurini, die i-a Junii 1908. Nr. 3242 Examen prosynodale. Occasione prosynodalis examinis die 19-a et 20-a mensis Maii a. c. habiti ad sexennium adprobatus est R. D. Colomannus Hadarits Cooperator in Szil. Datum Jaurini, die i-a Junii 1908. Nr. 3243. Mutationes in Clero. Adm. R. D. Czingraber Ludovicus Camerarius secr. S. Sanctotatis parochus Mosonensis interim. VA.-Diaconus nominatus est Vice-Acchi-Diaconus Districtus Moson. R. D. Freyler Joannes iuvestitus est ad parochiam Féltoronyensem. R. D. Tóth Stephanus coop, interimalis ad numerum valetudinariorum missus est pro tempore indefinito. R. D. Horváth Paulus subsidiarius Rétfaluensis missus est cooperator interi­malis ad Kismarton. R. D. Németh Josephus cooperator Kőhalomensis interimalis subsidiarius dispositus est ad Rétfalu. R. D. Leisztinger Stephanus cooperator Kisbérensis missus est subsidiarius ad Felsőszakony. Jaurini, die i-a Junii 1908. Miklós s. k., püspök.

Next

/
Thumbnails
Contents