A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
Nr. 6814. (Circa decretum de spon salibus et matrimonio.) perficiendae sacrarum Congregationum, Tribunalium et aliorum Officiorum moderatores opportune consulere. Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Litteras Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus. . Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo octavo, III Kalendas Octobres, Pontificatus Nostri sexto. A. Card. Di Pietro Datarius. R. Card. Merry Del Val a Secretis Status. Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg. in Secret. Brevium. V. Cugnonius. Jaurini die 25-a Novembris 1908. Dubia. I. Ultrum ad valida ineunda sponsalia partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus; an potius sufficiat ut scriptura, ab una parte cum parocho vel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem, quae vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sit apponenda data, seu adscri- ptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vel a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus. IV. Ultrum ad valide et licite matrimoniis adsistendum, ad tramitem art. VI. decreti, requiratur semper delegatio specialis, an vero sufficiat generalis. V. An in locis dissitis, ad quae missionarius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vel ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi — matrimonia contracta sine missionarii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, inopinati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo iam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum conditio, de qua in art. VIII decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt: i° exemptionem a praescriptionibus decreti in sponsalibus ineundis; 20 dispensationem a praesentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paganorum potestate sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Damaensis, in dioecesi tamen Bombayensi commorantes, et e converso subditi dioecesi Bombayensis degentes in dioecesi Da- maensi, ut validum et licitum ineant matrimonium, teneantur se sistere dumtaxat coram parocho personali vel possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere expediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matrimeniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro animarum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. 136