A Győri Püspökség Körlevelei, 1907
Tartalomjegyzék
62 Nr. 3747. De extensione decreti circa infirmos, qui S. Communionem etsi non jejuni sumere possunt. Nr. 3748. Kultusz - miniszteri átirat a dologi természetű párbér szolgáltatások megszüntetése tárgyában. I. Ut in posterum quicumque Missas celebrandas committere velit sacerdotibus, sive saecularibus sive regularibus extra dioecesim commorantibus, hoc facere debeat per eorum Ordinarium, aut ipso saltem audito atque annuente. II. Ut unusquisque Ordinarius, ubi primum licuerit, suorum sacerdotum catalogum conficiat describatque Missarum numerum, quibus quisque satisfacere tenetur, quo tutius deinceps in assignandis Missis procedat. III. Denique si qui vel Episcopi vel sacerdotes velint in posterum Missas, quarum exuberet copia, ad Antistites aut presbyteros ecclesiarum quae in Oriente sitae sunt mittere, semper et in singulis casibus id praestare debebunt per S. Congregationem Propagandae Fidei. His autem omnibus ab infrascripto Secretario relatis eidem SSmo D. N. in audientia die 28. mensis Aprilis, Sanctitas Sua deliberationes Emorum Patrum ratas habuit et confirmavit, easque vulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae die 22. mensis Maii 1907. -j- VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus, Praefectus. C. De Lai Secretarius. NB. Tenore hujus S. Congr. Concilii Decreti, nisi licentia Nostra expressa et scriptotenus exhibita quis munitus esset, strictissime veto, ne quis a quolibet praeter Officium Dioecesanum, et cuilibet extra Dioecesim sacerdoti, missarum intentiones accipiat vel distribuat. Datum Jaurini, die 12-a Julii 1907. Proposito in S. Congregatione Concilii dubio: An nomine infirmorum qui a mense decumbunt, et idcirco iuxta Decretum diei 7. Decembris 1906., Eucharistiam non ieiuni sumere possunt, intelligantur solummodo infirmi, qui in lecto decumbunt, an potius comprehendantur quoque qui, quamvis gravi morbo correpti et ex medici iudicio naturale ieiunium servare non valentes nihilominus in lecto decumbere non possunt, aut ex eo aliquibus horis diei surgere queunt. Eadem S. Congregatio die 6. Martii 1907. respondendum censuit: Comprehendi, facto verbo cum SSmo ad cautelam. Die vero 25. Martii currentis anni SSmus Dmus Noster Pius PP. X., audita relatione infrascripti Secretarii S. C. Concilii, resolutionem eiusdem S. C. ratam habere et confirmare benigne dignatus est et publicari mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibus. VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus, Praefectus. L. -j- S. C. De Lai. Secretarius. Datum Jaurini, die 12 Julii 1907. A magy. kir. vallás és közoktásügyi minisztertől. 2244/1907. ein. szám. Méltóságos és Főtisztelendő Gróf, Püspök Ur! A párbértermészetü szolgáltatások körül általánosan észlelhető, immár évtizedes, felettébb kedvezőtlen tapasztalatok megérlelték bennem azt az elhatározást, hogy ezen szolgáltatások megfelelő rendezése érdekében szükséges, célravezető intézkedések kormányzati hatáskörömben mielőbb megtétessenek.