A Győri Püspökség Körlevelei, 1907
Tartalomjegyzék
56 »O dulcissime Iesu, qui in hunc mundum venisti, ut omnes animas vita ditares gratiae tuae, ad quam in illis servandam simulque fovendam in augustissimo Eucharistiae Sacramento salutare pharmacum earum infirmitatibus sanandis, et cibum divinum debilitati sustinendae temetipsum quotidie praebes, Te supplices deprecamur, ut super eas sanctum tuum spiritum benignus effundas quo repletae, lethali labe si quae sint inquinatae, ad Te revertentes, vitam gratiae peccatis deperditam recuperent; quae vero, Te misericorditer largiente, iam Tibi adhaerent, quotidie, prout cuique dabitur, ad tuam caelestem Dapem devote accedant, qua roboratae, venialium culparum a se quotidie admissarum antidotum sibi comparare, vitamque gratiae tuae alere valeant, sicque magis magisque emundatae, sempiternam in coelis beatitudinem consequantur. Amen.« Dein vero, post cantum hymni »Tantum ergo« populo Benedictio SS.mi Sacramenti elargiatur. II. Die vero Dominica, quae postrema erit earumdem supplicationum, mane, more sueto, m'ssa parochialis celebrabitur, in qua habita a Parocho Homilia de Evangelio Dominicae infra octavam solemnitatis Corporis Christi, quod optime consonat mysterio Eucharistiae explanando, Christifideles coniunctim de altari sancta libabunt; sin autem alia eligatur Dominica extra praefatam octavam, loco Homiliae in Evangelium diei, concio liat ad populum, qua ferventius ad Eucharistiam in ipsa Missa suscipiendam disponatur. A meridie eaedem sacrae functiones iterentur, quae anteactis diebus sunt peractae. In concione tamen Oratores ad ferventiorem erga sanctissimum Sacramentum pietatem hortentur fideles, speciatim vero ad frequentiorem caelestis Convivii participationem, iuxta probatam Catechismi romani doctrinam, uti innuit S. Congregationis Concilii memoratum Decretum, sub num. VI. Tandem antequam hymnus »Tantum ergo« decantetur, hymnus Ambrosianus praemittatur. Quo vero omnibus magis innotescat quam ardens sit desiderium Summi Pontificis frequentioris communionis promovendae, maximopere Ipse commendat, ut in curialibus etiam templis, prout quisque Episcopus pro sua prudentia et sagacitate diiudicabit, saltem locum habeat ea pia exercitatio, quae in Cathedralibus Ecclesiis celebranda superius est proposita die Dominica infra eamdem solemnitatis Corporis Domini octavam vel alia in anno Dominica. Hisce autem piis exertationibus, ut alacrius intersint fideles, SS.mus Dominus Noster Indulgentias defunctis quoque applicabiles clementer elargitus est uti infra: nempe i° septem annorum totidemque quadragenarum quolibet Triduanarum precum die; 2° plenariam semel in Triduo lucrandam, die cuiuslibet arbitrio eligenda infra ipsum Triduum, si eidem qualibet die devote adfuerint, simulque sacramentali confessione expiati, s. Synaxim susceperint et ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint; 3° Plenariam die Dominica ab omnibus acquirendam, qui confessi ad sacras Epulas simul congregati accesserint in Cathedralibus Ecclesiis, vel etiam in Curialibus et uti supra preces effuderint. Interim Amplitudini Tuae omnia felicia a Domino adprecor.