A Győri Püspökség Körlevelei, 1907

Tartalomjegyzék

9 in hac re dispositio (Litt. Cire. a. 1895. Instr. p 11.) stricte observetur. Id quoque monendum esse censui, ut — oratores de eiusmodi contractu ubinam faciendo con­grue invientur, nempe ut illud e legalizatis ad hoc foris eligant, quod commodius adire valent. 7. Notum est, dispositioni de non reticenda copula incestuosa oratorum, in praelaudata instructione S. C. P. F. sub II. 7. recensitae, per decretum S. Congnis S. Officii ex mandato f. r. Papae Leonis XIII. 25. Junii 1885. derogatum esse- (Litt. Cire. a. 1885 pag. 57. Nr. 2557.) 8. Iterum monitum esse volo, de dispensationibus, quae Il-um gradum sive purum sive mixtum attinent, referendum esse, an sint urgentes. 9. Quum necesse sit ut Ordinarius oratricis, si de impedimento agatur irritante, priusquam dispensationem concedat petitam, respective ad Apostolicam S. Sedem recurrat pro ista dispensatione, requirat Ordinarium oratoris pro assensu ad dandam respective postulandam dispensationem, quae ratio agendi plus minusve temporis consumit: velint DD. Curati hisce in casibus libellos supplices debito tempore, non vero ultimo fere in momento, Ordinariatui Nostro substernere. 10. Quotiescunque agitur de impedimentis, super quibus dispensationem S. Sedes Apostolica sibi reservavit, quorum occurrentissima sunt illa primi puri et mixti gradus consanguinitatis et affinitatis in linea collaterali, gratia dispensationis a Curia Romana ante 12 —15 dies nunquam exspectari potest: recursus ergo iam peropportuno tempore sunt horsum exhibendi. 11. Reprobandum omnino est, si dispensatio ulla petitur telegraphice. Nam gratiae seu dispensationes a S. Congregationibus Romanis vel aliis ecclesiasticis insti­tutis non per telegraphum, sed in scriptis peti debent, quia nec etiam episcopus, sal­tem quoties ex induito dispensat, sive viva voce sive telegraphice dispensare potest. 12. Quod taxas dispensationales attinet: hae quidem hodie nimis urgeri non possunt; nec tamen negligi, sed recursibus adiungi, in quantum fieri potest, debenfi vel saltem significetur oportet, quantum taxae oratores offerre valeant. Quibusvis rationibus omissis, satis est si perpendatur, huiusmodi taxas vel oblationes ab ipsa quoque Curia Romana, rerum temporumve adiuncta haud ignorante, identidem re­quiri, atque huiusmodi pecunias per Officium meum dioecesanum ad eandem Curiam promoveri, quoties de gradibus primo vel secundo, sive puro sive mixto agatur. De caeteris quae hac in re anno 1905. (Cire. XIV. pag. 124. Nr. 3664.) disposui, firma validaque declaro. Jaurini, die 10-a februarii 1907. Ismételt esetben szereztem szomorú tapasztalatot arra nézve, hogy értékes hímzésű vagy más tekintetben becses, régi egyházi ruhák potom árért utazó ügy­nökök kezébe kerültek; értékes csipkék és paszomántok ócska ellenérték fejében eladattak; monstranciák, kelyhek, feszületek és más szent edények nem megbíz­ható és hozzá nem értő egyénekhez jutottak javítás céljából: — akiknél vagy elkallódtak, vagy értéküktől megfosztva kerültek vissza. Azért is szigorúan meghagyom Ntdő lelkészkedő Papságomnak, hogy régi 752. sz. Egyházi ruhák és szent edé­nyek meg­őrzése, javí­tása ügyé­ben.

Next

/
Thumbnails
Contents