A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

6i nitatique christianae cognata semper fuerit! Apte idem Pontifex: »Illud Gallia memi­nerit, quae sibi cum Apostolica Sede sit, Dei providentis numine, coniunctio, actio- rem esse vetustioremque, quam ut unquam audeat dissolvere. Inde enim verissimae quaeque laudes, atque honestissima decora profecta . . . Hanc velle turbari necessi­tudinem idem foret sane, ac velle de auctoritate gratiaque nationis Gallicae in populis non parum detrahi.«1 Accedit autem quod haec ipsa summae necessitudinis vincula eo sanctiora iubebat esse solemnis pactorum fides. Nempe Apostolicam Sedem inter et Rempu- blicam Gallicam vonventio eiusmodi intercesserat, cuius ultro et citro constaret obligatio; cuiusmodi eae plane sunt, quae inter civitates legitime contrahi consue­verunt. Quare et Romanus Pontifex et rei Gallicae moderator se et suos quosque sucessores sponsione obstrinxere, in iis quae pacta essent constanter permansuros. Consequebatur igitur, ut ista pactio eodem iure, ac ceterae quae inter civitates fiunt, regeretur, hoc est, iure gentium; ideoque dissolvi ab alterutro dumtaxat eorum qui pepigerant, nequaquam posset. Apostolicam autem Sedem summa semper fide conditionibus stetisse, omnique tempore postulasse, ut fide pari staret eisdem civi­tas, nemo prudens suique iudicii homo negaverit. Ecce autem Respublica pactionem adeo solemnem et legitimam suo tantum arbitrio rescindit; violandaque religione pactorum, nihil quidquam pensi habet, dum sese ab Ecclesiae complexu amicitiaque expediat, et insignem Apostolicae Sedi iniuriam imponere, et ius gentium frangere, et ipsam commovere graviter disciplinam socialem et politicam ; siquidem nihil tam interest humani convictus et societatis ad secure explicandas rationes populorum mutuas, quam ut pacta publica sancte inviolateque serventur. Ad magnitudinem autem iniuriae, quam Apostolica Sedes accepit, accessio­nem non mediocrem factam esse liquet, si modus inspiciatur, quo modo Respublica pactum resolvit. Est hoc ratum similiter iure gentium atque in moribus positum institutisque civilibus, ut non ante liceat conventa inter civitates solvi, quam civi­tas altera, quae hoc velit, alteri se id velle clare aperteque ipsi legitime denuntiarit. Iamvero hic voluntatis huiusmodi apud Apostolicam ipsam sedem legitima, non modo denuntiatio, sed ne ulla quidem significatio intercessit. Ita non dubitarunt gubernatores Galliae adversus Apostolicam Sedem communia urbanitatis officia deserere, quae vel minimae cuique minimique momenti civitati praestari solent; neque iidem veriti sunt, quum nationis catholicae personam gererent, Pontificis, Summi Ecclesiae catholicae Capitis, dignitatem potestatemque contemnere; quae quidem potestas eo maiorem ac iis verecundiam, quam civilis ulla potestas postulabat, quod aeterna animorum bona spectat, neque ullis locorum finibus circumscribitur. Sed iam ipsam in se legem considerantibus, quae modo promulgata est, novae Nobis multoque gravioris querelae nascitur causa. Principio Respublica quum revulsis pactionis vinculis ab Ecclesia discederet, consequens omnino erat, ut eam quoque missam faceret et concessa iuri communi frui libertate sineret. At nihil minus factum est: nam plura hic videmus esse constituta, quae, odiosum privile­1 In alloc, ad peregr. Gallos hab. die XIII. Apr. an MDCCCLXXXVII1.

Next

/
Thumbnails
Contents