A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

52 Nr. 1760. Opera damnata. Nota: Veniam ad has stationes — excepto Jaurino, hic enim incipiet functio utraque die hora g-a — ipsis diebus Confirmationis circa horam 9-am directe ad aedes parochiales. Divina autem facturus in Ecclesias pergens ritualiter deducar et recipiar. Jaurini, die i8-a Aprilis 1906. Decretum Feria V. die 5. Aprilis 1906. Sacra Congregatio Eminentissi- morum äc Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X. Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Chri­stiana republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 5. Aprilis 1906. damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Paul Viollet, L’Infaillibilite du Pape et le Syllabus. Etude historique et theologique. Besangon-Paris, 1904. L. Laberthonniere, Essais de Philosophie religieuse. Paris, s. d. Le Realisme chretien et l’Idealisme grec. Paris, s. d. Antonio Fogazzaro. 11 Santo. Romanzo. Milano, 1905. Nicolaus Jozzelli Decreto S. Congregationis, edito die 12. Decembris 1905., quo liber ab eo conscriptus, notatus et in Indicem librorum prohibitorum insertus est, laudabiliter se subiecit. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X. per me infrascpritum Secretarium relatis, Sanctitas Sua decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 5. Aprilis 1906. Andreas Card. Steinhuber, Praefectus. Loco f Sigilli. Fr. Thomas Esser, Ord Praed. a Secretis. Die 6. Aprilis 1906. ego infrascriptus Mag. Cursorum testor supradictum decretum affixum et publicatum luisse in Urbe. Henricus Benaglia, Mag. Curs. Jaurini, die 18-a Aprilis 1906. Nicolaus m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents